라틴어 문장 검색

Quod non eo magis adgrediatur et quatiat, quo speciosius fulget ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 4:4)
Omnes hic exitus manet, sive interna vis flatusque praeclusa via violenti pondus, sub quo tenentur, excusserint, sive torrentium impetus in abdito vastior obstantia effregerit, sive flammarum violentia conpaginem soli ruperit, sive vetustas, a qua nihil tutum est, expugnaverit minutatim, sive gravitas caeli egesserit populos et situs deserta corruperit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 12:2)
Amisso rupere fidem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 23:2)
hoc non est in prima fronde, quae emissa eum maxime solum rumpit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 11:2)
tibi festa caput turba coronat, tibi virgineas, laurum quatiens, de more comas innuba fudit stirps Inachia;
(세네카, 아가멤논 7:2)
fit gravis nimbis Notus] imbre auget undas, Eurus orientem movet Nabataea quatiens regna et Eoos sinus.
(세네카, 아가멤논 10:28)
mundum revelli sedibus totum suis ipsosque rupto crederes caelo deos decidere et atrum rebus induci chaos.
(세네카, 아가멤논 10:30)
hoc toto impetu certum reducta Pallas excussit manu, imitata patrem, transit Aiacem et ratem ratisque partem secum et Aiacem tulit, nil ille motus, ardua ut cautes, salo ambustus extat, dirimit insanum mare fluctusque rumpit pectore et navem manu complexus ignes traxit et caeco mari conlucet Aiax, omne resplendet fretum, tandem occupata rupe furibundum intonat:
(세네카, 아가멤논 10:55)
remeasse laetor vulnus et regni grave lugere cogor, redde iam Grais, pater altisona quatiens regna, placatos deos.
(세네카, 아가멤논 11:2)
tuus ille bis seno meruit labore adlegi caelo magnus Alcides, cui lege mundi Iuppiter rupta geminavit horas roscidae noctis iussitque Phoebum tardius celeres agitare currus et tuas lente remeare bigas, pallida Phoebe;
(세네카, 아가멤논 15:2)
lam medium curru Phoebus diviserat orbem et propior nocti fessas quatiebat habenas obliquo flexam deducens tramite lucem:
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 2:7)
Felicia lassis saecula praestabit legumque silentia rumpet.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 3:29)
Ab Tarpeio ad Vestam, cuius uittam carnifex rupit;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Incesta saxo deiciatur. Incesti damnata antequam deiceretur de saxo inuocauit Vestam. deiecta uixit. repetitur ad poenam. 6:1)
quousque somnum classico rumpes?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Qui ter fortiter fecerit, militia uacet. Ter fortem pater in aciem quarto uolentem exire retinet; nolentem abdicat. 1:11)
Omnia ista, quae vos tumidos et supra humana elatos oblivisci cogunt vestrae fragilitatis, quae ferreis claustris custoditis armati, quae ex alieno sanguine rapta vestro defenditis, propter quae classes cruentaturas maria deducitis, propter quae quassatis urbes ignari, quantum telorum in aversos fortuna comparet, propter quae ruptis totiens adfinitatis, amicitiae, collegii foederibus inter contendentes duos terrarum orbis elisus est, non sunt vestra.
(세네카, 행복론, Liber VI 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION