라틴어 문장 검색

Nam et ex disciplina haruspicum et ex praecepto pontificum verbum hoc sollemne sacrificantibus est, sicut Veranius ex primo libro Pictoris ita dissertationem huius verbi executus est:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 3:2)
Haec vox propria sacrorum est, ut reus vocetur qui suscepto voto se numinibus obligat, damnatus autem qui promissa vota iam solvit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 6:2)
Idem poeta tam scientia profundus quam amoenus ingenio nonnulla de veteribus verbis quae ad proprietatem sacrorum noverat pertinere ita interpretatus est ut mutato verbi sono integer tellectus maneret.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 10:1)
ideo huic deae pro frugibus fieri sacra dicuntur, quia frugibus vita humana toleratur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 15:2)
Pontificem Aeneam vel ex nomine referendorum laborum eius ostendit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 17:1)
Sacrum est, ut Trebatius libro primo de religionibus refert, quicquid est quod deorum habetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 2:1)
Huius definitionis poeta memor, ubi sacrum nominavit, ammonitionem deorum paene semper adiecit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 2:2)
Sacra Dionaeae matri divisque ferebam Item:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 2:3)
Sacra Iovi Stygio quae rite incepta parabam. Item:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 2:4)
— Tibi enim, tibi, maxima Iuno, Mactat sacra ferens.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 2:5)
Cuius significatus exemplum executus est, cum de luco et aditu inferorum sacro utroque loqueretur:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 3:2)
Eo accedit quod Trebatius profanum id proprie dici ait quod ex religioso vel sacro in hominum usum proprietatemque conversum est, quod apertissime poeta servavit, cum ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 4:1)
Non enim sacro aut religioso eius anima tenebatur, quam sanctam, hoc est incorruptam, voluit ostendere, ut in illo quoque:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 6:3)
Quod autem ad priorem speciei definitionem de sancto attinet, id est ut non aliud sit quam sacrum aut religiosum:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 7:1)
Hic enim sanctos ac si sacros accipiemus, quia divinitus contigerunt. Item:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 7:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION