라틴어 문장 검색

simulachrum enim aureum specie inberbi instat dextera elevata cum flagro in aurigae modum, laeva tenet fulmen et spicas, quae cuncta Iovis solisque consociatam potentiam monstrant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 12:2)
ut videmus apud Antium promoveri simulachra Fortunarum ad danda responsa.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 13:4)
Namque simulachrum Adad insigne cernitur radiis inclinatis, quibus monstratur vim caeli in radiis esse solis qui demittuntur in terram.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 19:2)
Adargatidis simulachrum sursum versum reclinatis radiis insigne est monstrando radiorum vi superne missorum enasci quaecunque terra progenerat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 19:3)
Sub eodem simulachro species leonum sunt, eadem ratione terram esse monstrantes qua Phryges finxere Matrem Deum, id est terram, leonibus vehi.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 20:1)
Postremo potentiam solis ad omnium potestatum summitatem referri indicant theologi, qui in sacris hoc brevissima precatione demonstrant dicentes:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 21:1)
Sed nos, quos crassa Minerva dedecet, non patiamur abstrusa esse adyta sacri poematis, sed archanorum sensuum investigato aditu doctorum cultu celebranda praebeamus reclusa penetralia.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 13:1)
Tu, genitor, cape sacra manu patriosque Penates.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, I. 1:2)
Hinc et Iuno ipsa conqueritur non magis quod Aeneam contigisset contra suam velle in Italiam pervenire quam quod optato potiretur Tibridis alveo, quia sciret eum hoc amne purificatum posse sacra etiam sibi rite perficere:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, I. 4:1)
Nunc, quoniam purificationem ad sacra superorum pertinentem deorum in Virgiliana observatione monstravimus, videamus utrum et circa inferorum deorum cultum proprietatem moris idem poeta servaverit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, I. 5:1)
Constat dis superis sacra facturum corporis ablutione purgari:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, I. 6:1)
De sacris igitur superorum ait Aeneas:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, I. 6:3)
At Dido, cum sacra dis inferis instituit, ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, I. 7:1)
nullis tamen magis proprie usus est quam sacris vel sacrificalibus verbis.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 1:2)
Haec vox propria sacrorum est, ut reus vocetur qui suscepto voto se numinibus obligat, damnatus autem qui promissa vota iam solvit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION