라틴어 문장 검색

Qualis ubi oceani perfusus Lucifer unda, Quem Venus ante alios astrorum diligit ignes, Extulit os sacrum caelo tenebrasque resolvit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VIII. 10:1)
Qui saltus, Tiberine, tuos sacrumque Numici Litus arant Rutulosque exercent vomere colles Circaeumque iugum:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 18:3)
— Et quid quaeque ferat regio et quid quaeque recuset, — Auri sacra fames, et, ne obtundam nota referendo, mille sententiarum talium aut in ore sunt singulorum aut obviae intentioni legentis occurrunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVI. 7:4)
— Hunc ego Diti Sacrum iussa fero, teque isto corpore solvo.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 5:3)
Omnino autem ad rem divinam pleraque aenea adhiberi solita, multa indicio sunt, et in his maxime sacris quibus delinire aliquos aut devovere aut denique exigere morbos volebant.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 11:3)
Prius itaque et Tuscos aene vomere uti, cum conderentur urbes, solitos in Tageticis eorum sacris invenio, et in Sabinis ex aere cultros quibus sacerdotes tonderentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 13:2)
Et sacer inplevit dextram scyphus
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 1:8)
Et sacer inplevit dextram scyphus.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 16:1)
Velocem interea superis in sedibus Opin, Unam ex virginibus sociis sacraque caterva, Conpellabat et has tristis Latonia voces Ore dabat et infra:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXII. 2:2)
Et, ne videar plus nimio extulisse ovum elementi vocabulo, consule initiatos sacris Liberi patris:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 8:1)
Rupta quies populi, stratisque excita iuventus Diripuit sacris adfixa penatibus arma, Quae pax longa dabat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:50)
Nunc neque te longi remeantem pompa triumphi Excipit, aut sacras poscunt Capitolia lauros.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:77)
Et vos barbaricos ritus moremque sinistrum Sacrorum, Druidae, positis repetistis ab armis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:32)
Mox iubet et totam pavidis a civibus urbem Ambiri, et festo purgantes moenia lustro, Longa per extremos pomoeria cingere fines Pontifices, sacri quibus est permissa potestas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:38)
Dumque illi effusam longis anfractibus urbem Circueunt, Aruns dispersos fulminis ignes Colligit, et terrae moesto cum murmure condit, Datque locis nomen sacris.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:45)

SEARCH

MENU NAVIGATION