라틴어 문장 검색

enthymema ab aliis oratorius syllogismus, ab aliis pars dicitur , propterea quod syllogismus utique conclusionem et propositionem habet et per omnes partes efficit, quod proposuit, enthymema tantum intelligi contentum sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 373:1)
quaedam tamen, quae illic ostendere sat est, peroratione implenda sunt magis, si contra impotentem, invisum, perniciosum suscepta causa est, si iudicibus ipsis aut gloriae damnatio rei aut deformitati futura absolutio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 30:2)
proprie, iucunde, credibiliter dicere sat est, ideoque et medius ille orationis modus maxime convenit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 92:3)
At quidam litigatoribus suis modo ambitiosum declamandi sudorem praestitisse contenti cum turba laudantium destituunt subsellia pugnamque illam decretoriam imperitis ac saepe pullatae turbae relinquunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 227:1)
non oportet igitur offerentibus se contentum esse, sed quaerere aliquid quod ultra est, ne quidem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 31:3)
sed plerique eloquentiae famam adfectantes contenti sunt locis speciosis modo vel nihil ad conferentibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 47:1)
actio pro rustico contra disertum, pro viro forti contra imbellem, pro restitutore contra ingratum, pro eo, qui parte contentus sit, contra eum, qui nihil dare ex paternis velit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 49:2)
remota finitione accusatori sat est dicere, causa mortis fuistis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 160:4)
ego Romani pudoris more contentus, ut iam respondi talibus, verecundiam silentio vindicabo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 102:2)
sat est enim vidi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 116:5)
est autem omne κακόζηλον utique falsum, etiamsi non omne falsum κακόζηλον est enim quod dicitur aliter, quam se habet et quam oportet et quam sat est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 121:1)
ideoque uno ero exemplo contentus eius loci, quo Cicero de oratione Rulli haec dicit:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 181:13)
nos omissis, quae nihil ad instruendum oratorem pertinent, , necessarios maxime atque receptos exsequemur, haec modo his adnotasse contenti, quosdam gratia significationis quosdam decoris assumi, et esse alios verbis propriis alios tralatis, vertique formas non verborum modo sed et sensuum et compositionis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 221:1)
est autem usu vulgo quoque et inter ineruditos et apud rusticos, videlicet quia natura est omnibus augendi res vel minuendi cupiditas insita, nec quisquam vero contentus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 294:1)
quo si contenti sumus, non immerito Apollodorus, si tradenti Caecilio credimus, incomprehensibilia partis huius praecepta existimavit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 13:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION