라틴어 문장 검색

Hippocrates autem, divina vir scientia, de coitu Venerio ita existimabat, partem esse quandam morbi taeterrimi quem nostri comitialem dixerunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 16:2)
Est profundam scientiam huius poetae in uno saepe reperire verbo, quod fortuito dictum vulgus putaret.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 7:1)
Idem poeta tam scientia profundus quam amoenus ingenio nonnulla de veteribus verbis quae ad proprietatem sacrorum noverat pertinere ita interpretatus est ut mutato verbi sono integer tellectus maneret.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 10:1)
Nec minus de sacrificiorum usu quam de deorum scientia diligentiam suam pandit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 1:1)
Videturne vobis probatum sine divini et humani iuris scientia non posse profunditatem Maronis intellegi?
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IX. 16:1)
Subiecit Furius Albinus, antiquitatis non minus quam Caecina peritus:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 1:1)
Cotidie enim Romanae indoli enarrando eundem vatem necesse est habeat huius annotationis scientiam promptiorem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 1:3)
et si plures peritos vel saltem amatores sui in convivii societate reppererit, sermonem de se patietur agitari:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 9:3)
quia, velut paucae litterae mutae dispersae inter multas vocales in societatem vocis facile mansuescunt, ita rariores inperiti gaudentes consortio peritorum aut consonant, si qua possunt, aut rerum talium capiuntur auditu.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 9:4)
Gaudet enim quisquis provocatur ad doctrinam suam in medium proferendam, quia nemo vult latere quod didicit, maxime si scientia quam labore quaesivit cum paucis illi familiaris et plurimis sit incognita, ut de astronomia vel dialectica ceterisque similibus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 4:1)
Contra magnae amaritudinis est, si coram multis aliquem interroges quod non opima scientia quaesivit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 5:1)
Si volentibus vobis erit, inquit, in medium profero quae de hac eadem causa apud Ateium Capitonem pontificii iuris inter primos peritum legisse memini:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 11:2)
si cuncta perito Augure mens hominum coeli nova signa notasset, Spectari e toto potuit Pharsalia mundo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 2:67)
Pars ratium maior regimen clavumque secuta est, Tuta fuga, nautasque loci sortita peritos, Torpentem Tritonos adit illaesa paludem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 4:15)
et bene servat circa hunc rhetoricam definitionem, cui dat et iustitiam et peritiam dicendi, ut 'tum pietate gravem' et 'ille regit dictis animos'. orator enim est vir bonus, dicendi peritus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1512)

SEARCH

MENU NAVIGATION