라틴어 문장 검색

sed amicos eius dictitavisse, litteras Tiberii et mandata in Germanicum contineri, ac destinatum promere apud patres principemque arguere, ni elusus a Seiano per vana promissa foret;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 16장2)
igitur missus in Asiam et de Africa decretum ut Caesar legeret cui mandanda foret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 32장4)
mandabatque honores, nobilitatem maiorum, claritudinem militiae, inlustris domi artes spectando, ut satis constaret non alios potiores fuisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 6장3)
res suas Caesar spectatissimo cuique, quibusdam ignotis ex fama mandabat, semelque adsumpti tenebantur prorsus sine modo, cum plerique isdem negotiis insenescerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 6장8)
quod si vim praetoris usurpasset manibusque militum usus foret, spreta in eo mandata sua:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 15장4)
dein consules mandabant;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 11장3)
mansitque consulibus potestas deligendi, donec eum quoque honorem populus mandaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 22장8)
libertinorum filiis magistratus mandare non, ut plerique falluntur, repens, sed priori populo factitatum est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 24장10)
Per idem tempus legati Parthorum ad expetendum, ut rettuli, Meherdaten missi senatum ingrediuntur mandataque in hunc modum incipiunt:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 10장1)
illi patrum aditum praeberent, se mandatis exercitibus consulturum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 4장8)
et minorem Armeniam Aristobulo, regionem Sophenen Sohaemo cum insignibus regiis mandat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 7장3)
Fabius Rusticus auctor est scriptos esse ad Caecinam Tuscum codicillos, mandata ei praetoriarum cohortium cura, sed ope Senecae dignationem Burro retentam:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 20장2)
Burrus iis mandatis Seneca coram fungebatur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 21장2)
Nerone iterum L. Pisone consulibus pauca memoria digna evenere, nisi cui libeat laudandis fundamentis et trabibus, quis molem amphitheatri apud campum Martis Caesar extruxerat, volumina implere, cum ex dignitate populi Romani repertum sit res inlustris annalibus, talia diurnis urbis actis mandare.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 31장1)
curam praesidiorum Paccio Orfito primi pili honore perfuncto mandat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 36장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION