라틴어 문장 검색

tu, tu malorum machinatrix facinorum, cui feminae nequitia ad audenda omnia, robur virile est, nulla famae memoria, egredere, purga regna, letales simul tecum aufer herbas, libera cives metu, alia sedens tellure sollicita deos.
(세네카, 메데아 5:5)
deseruit amnes umor atque herbas color aretque Dirce, tenuis Ismenos fluit et tinguit inopi nuda vix unda vada.
(세네카, 오이디푸스 1:23)
laniger pingues male carpsit herbas;
(세네카, 오이디푸스 2:32)
vere florifero virens reparabit herbas, spiritus puros dabit vitalis aura, veniet et silvis decor;
(세네카, 오이디푸스 7:54)
hac, Aegalei qua nemus alta texitur alno, qua prata iacent quae rorifera mulcens aura Zephyrus vernas evocat herbas, ubi per graciles levis Ilisos labitur agros piger et steriles amne maligno radit harenas;
(세네카, 파이드라 1:4)
herbas quae ferunt letum auferes?
(세네카, Phoenissae 152:1)
stratique per herbam, Hic meus est, dixere, dies.
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 12:5)
an quae lecta Prometheis dividit herba iugis?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 128)
tarda Philoctetae sanavit crura Machaon, Phoenicis Chiron lumina Phillyrides, et deus exstinctum Cressis Epidaurius herbis restituit patriis Androgeona focis, Mysus et Haemonia iuvenis qua cuspide vulnus senserat, hac ipsa cuspide sensit opem.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 126)
non hic herba valet, non hic nocturna Cytaeis, non Perimedaeae gramina cocta manus;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 43)
velavit aranea fanum et mala desertos occupat herba deos.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 622)
non me moribus illa, sed herbis improba vicit staminea rhombi ducitur ille rota.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 617)
non illi longae tot nocuere morae, castra decem annorum, et Ciconum mors, Ismara capta, exustaeque tuae nox, Polypheme, genae, et Circae fraudes, lotosque herbaeque tenaces, Scyllaque et alternas scissa Charybdis aquas, Lampeties Ithacis veribus mugisse iuvencos (paverat hos Phoebo filia Lampetie), et thalamum Aeaeae flentis fugisse puellae, totque hiemis noctes totque natasse dies, nigrantisque domos animarum intrasse silentum, Sirenum surdo remige adisse lacus, et veteres arcus leto renovasse procorum, errorisque sui sic statuisse modum.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1214)
hinnulei pellis stratos operibat amantes, altaque nativo creverat herba toro, pinus et incumbens laetas circumdabat umbras;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1316)
hoc, quodcumque uides, hospes, qua maxima Roma est, ante Phrygem Aenean collis et herba fuit;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 11)

SEARCH

MENU NAVIGATION