라틴어 문장 검색

Denique non per adulationem, sed ex meritis, defuncto ibi fortissimo iuvene, ipse, quod numquam alias, senatus cognomen ex provincia dedit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM GERMANICUM 8:1)
Digna res lauro, digna curru senatui visa est;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CANTABRICUM ET ASTURICUM 8:1)
Tractatum etiam in senatu, an, quia condidisset imperium, Romulus vocaretur;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, PAX PARTHORUM ET CONSECRATIO AUGUSTI 6:1)
Senatus autem de nocte convenire, noctu multa domum dimitti.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 18:5)
Illos dico quos Athenienses quondam ad senatum legaverant impetratum uti multam remitteret quam civitati eorum fecerat propter Oropi vastationem.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 14:1)
sed in senatum introducti interprete usi sunt Coelio senatore.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 16:2)
Sed postea libertinorum quoque filiis praetexta concessa est ex causa tali, quam M. Laelius augur refert, qui bello Punico secundo duumviros dicit ex senatus consulto propter multa prodigia libros Sibyllinos adisse et inspectis his nuntiasse in Capitolio supplicandum lectisterniumque ex conlata stirpe faciendum, ita ut libertinae quoque quae longa veste uterentur in eam rem pecuniam subministrarent.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 13:1)
qui cum rem gestam senatui nuntiasset, placuisse velari loca ea qua pompa veheretur, atque ita peste sedata puerum qui ambiguitatem sortis absolverat togae praetextae usum munus impetravisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 15:2)
Cum in senatu res maior quaepiam consultabatur eaque in posterum diem prolata est, placuit ut hanc rem super qua tractavissent ne quis enuntiaret priusquam decreta esset.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 19:2)
Mater Papirii pueri, qui cum parente suo in curia fuerat, percontatur filium quidnam in senatu egissent Patres.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 20:1)
Actum in senatu dixit, utrum videretur utilius magisque e re publica esse, unusne ut duas uxores haberet, an ut una apud duos nupta esset.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 21:2)
postridieque ad senatum copiosae matrumfamilias catervae confluunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 22:4)
Senatus fidem atque ingenium pueri exosculatur, consultumque facit uti posthac pueri cum patribus in curiam ne introeant praeter illum unum Papirium.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 25:1)
Nec me fugit Gellium scribere senatum decresse ut aedes Saturni fieret, eique rei L. Furium tribunum militum praefuisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VIII. 1:4)
ob quam causam indignatus Iuppiter Annio cuidam per quietem imperavit, ut senatui nuntiaret non sibi placuisse plenum crudelitatis admissum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION