라틴어 문장 검색

Ac, ne in solo virili sexu aestimes inter servos extitisse virtutes, accipe ancillarum factum non minus memorabile, nec quo utilius rei publicae in ulla nobilitate repperias.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 35:1)
Phaedon ex cohorte Socratica Socratique et Platoni perfamiliaris adeo, ut Plato eius nomini librum illum divinum de inmortalitate animae dicaret, servus fuit forma atque ingenio liberali.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 41:2)
Alii quoque non pauci servi fuerunt qui post philosophi clari extiterunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 42:1)
Hoc mense mercedes exolvebant magistris quas conpletus annus deberi fecit, comitia auspicabantur, vectigalia locabant, et servis coenas adponebant matronae, ut domini Saturnalibus:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 7:1)
Nam forte cum ille servum suum hydropicum iacentem in area vidisset increpuissetque, quid in sole faceret, respondit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 6:2)
Quid enim agit ipse servus non edendo nisi cogente fame nec potando praeter sitim nisi ut de utroque capiat voluptatem?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 28:2)
Age, Servi non solum adolescentium qui tibi aequaevi sunt sed senum quoque omnium doctissime, commascula frontem, et sequestrata verecundia, quam in te facies rubore indicat confer nobiscum libere quod occurrerit, interroga­tionibus tuis non minus doctrinae collaturus quam si aliis consulentibus ipse respondeas.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XI. 2:2)
' 'Servos ibi perdidit omnes Et pecus et fructus, non amat inde locum.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXXXV4)
Abnegat et retinet nostrum Laronia servum, Respondes 'Orba est, dives, anus, vidua.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XXXII4)
Reclusis foribus grandes percidis, Amille, Et te deprendi, cum facis ista, cupis, Ne quid liberti narrent servique paterni Et niger obliqua garrulitate cliens.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXII1)
Quae mala sint domini, quae servi commoda, nescis, Condyle, qui servum te gemis esse diu.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XCII1)
Addixti servum nummis here mille ducentis, Ut bene cenares, Calliodore, semel.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXXI1)
Masturbabantur Phrygii post ostia servi, Hectoreo quotiens sederat uxor equo, Et quamvis Ithaco stertente pudica solebat Illic Penelope semper habere manum.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, CIV12)
Rupta cum pes vagus exit aluta Et subitus crassae decidit imber aquae Nec venit ablatis clamatus verna lacernis, Accedit gelidam servus ad auriculam Et 'Rogat ut secum cenes Laetorius' inquit.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XXIX4)
gentemque togatam bene 'gentem', quia et sexus omnis et condicio toga utebatur, sed servi nec colobia nec calceos habebant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2821)

SEARCH

MENU NAVIGATION