라틴어 문장 검색

Ad hoc, si quis indicavisset de coniuratione, quae contra rem publicam facta erat, praemium servo libertatem et sestertia centum, libero inpunitatem eius rei et sestertia ducenta itemque decrevere, uti gladiatoriae familiae Capuam et in cetera municipia distribuerentur pro cuiusque opibus, Romae per totam urbem vigiliae haberentur iisque minores magistratus praeessent.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 30장5)
triginta capitum fetus enixa prodigiale est hoc, quo significatur triginta annis regnaturus Ascanius.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3911)
qui sestertium nummum quinque milia legaverat, cum emendaret testamentum, sublatis sestertiis nummis, argentipondo posuit, quinque milia manserunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 227:2)
Superfuturum sibi sestertium centiens computavit et velut in ultima fame victurus, si in sestertio centiens vixisset, veneno vitam finivit.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 71:2)
cum tanta pecuniae facta esset accessio, nihil de cottidiano cultu mutavit, nihil de vitae consuetudine, tantaque usus est moderatione, ut neque in sestertio viciens, quod a patre acceperat, parum se splendide gesserit neque in sestertio centiens affluentius vixerit, quam instituerat, parique fastigio steterit in utraque fortuna.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 14장 2:1)
ad triginta septem milia hostium caesa auctor est Claudius, qui annales Acilianos ex Graeco in Latinum sermonem vertit, captos ad mille octingentos triginta, praedam ingentem partam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 586:1)
Ego a destinatis censoribus quid sentirem interrogatus eos quidem, qui minores triginta annis gessissent magistratum, putabam posse in senatum et secundum edictum Augusti et secundum legem Pompeiam legi, quoniam Augustus gerere magistratus minoribus annis triginta permisisset, lex senatorem esse voluisset qui gessisset magistratum.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 79 4:1)
Itaque, cum primum in unum locum exercitum conduxit, sestertios centenos militibus est pollicitus, nec multo post, cum in Lusitania Medobregam oppidum montemque Herminium expugnasset, quo Medobregenses confugerant, ibique imperator esset appellatus, sestertiis centenis milites donavit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 48:3)
Ex his vero trecentis, triginta praecedentes, viri belli peritissimi, et equo agillimi, ad muros et portas civitatis frena laxant, post terga sociis in valle quadam relictis ad insidias et incursus fidelium, si forte praemissos triginta usque in vallem insequerentur, et in impetu irruerent super latentes viros.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 54:3)
Isque licet sit emptus sex, vel potius sestertiis octo milibus, cum ipsum solum septem iugerum totidem milibus nummorum partum, vineasque cum sua dote, id est cum pedamentis et viminibus, binis milibus in singula iugera positas duco, fit tamenin assem consummatum pretium sestertiorum viginti novem milium.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 8:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION