라틴어 문장 검색

'deterior' minus bonus, ut et "tristior et lacrimis oculos suffusa nitentes". deterior qui visus 'peior' a malo dicitur, 'deterior' a meliore.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 893)
tristior vel propter occasum, vel propter propinquantem iam hiemis asperitatem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2351)
"invenies exitus tristes, fata et funera et luctus atque planctus miserorum deorum."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 23장 1:2)
silent enim diutius Musae Varronis quam solebant, nec tamen istum cessare sed celare quae scribat existimo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 3:3)
augebat etiam molestiam quod magna sapientium civium bonorumque penuria vir egregius con- iunctissimusque mecum consiliorum omnium societate alienissimo rei publicae tempore exstinctus et auctoritatis et prudentiae suae triste nobis desiderium reliquerat, dole- bamque quod non, ut plerique putabant, adversarium aut obtrectatorem laudum mearum sed socium potius et consortem gloriosi laboris amiseram.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 1장 2:1)
Rutilius autem in quodam tristi et severo genere dicendi versatus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 113장2)
Eius conlega L. Bestia a bonis initiis orsus tribunatus - nam P. Popilium vi C. Gracchi expulsum sua rogatione restituit - , vir et acer et non indisertus, tristis exitus habuit consulatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 34장 1:2)
Dixeram, inquit, a principio, de re publica ut sileremus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 157장4)
Sileamus, inquam, Brute, de istis, ne augeamus dolorem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 76장 3:4)
Erat enim tribunus plebis tum C. Curio, quamquam is quidem silebat, ut erat semel a contione universa relictus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 89장 2:2)
quod ego praetermitto et facile patior sileri, ne in hac civitate tanti facinoris inmanitas aut extitisse aut non vindicata esse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 14:3)
non enim hilaritate nec lascivia nec risu aut ioco, comite levitatis, saepe etiam tristes firmitate et constantia sunt beati.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 84:6)
sic enim maiores nostri labores non fugiendos tristissimo tamen verbo aerumnas etiam in deo nominaverunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 152:4)
' itaque dicebat plus tribui divitiis a Zenone, qui eas in praepositis poneret, quam ab Aristotele, qui bonum esse divitias fateretur, sed neque magnum bonum et prae rectis honestisque contemnendum ac despiciendum nec magnopere expetendum, omninoque de istis omnibus verbis a Zenone mutatis ita disputabat, et, quae bona negarentur ab eo esse et quae mala, illa laetioribus nominibus appellari ab eo quam a nobis, haec tristioribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 99:13)
ergo, si semel tristior effectus est, hilara vita amissa est?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 122:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION