라틴어 문장 검색

liberationem scilicet a pressura, cum motu antitypiae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 444:17)
At longe magis necessarium est (quia multa secum trahit), ut intimetur hominibus, motum violentum (quem nos mechanicum, Democritus, qui in motibus suis primis expediendis etiam infra mediocres philosophos ponendus est, motum plagae vocavit) nil aliud esse quam Motum Libertatis, scilicet a compressione ad relaxationem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 444:27)
et vult fieri qualis fuit, scilicet latior.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 445:13)
levi contemplatione, quia scilicet nil spectabile erat ab extra quod eum motum cieret (itaque rebus ipsis innatum atque insitum putavit);
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 449:6)
per quem etiam corpora integra ex similitudine substantiae se amplectuntur et fovent, et quandoque ad distantiam aliquam congregantur, attrahuntur, et conveniunt:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 450:3)
at in hoc coeunt substantiae, germana plane similitudine devinctae, et conflantur tanquam in unum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 450:13)
illud mirabiliter elucescit in magnete armato, qui excitat in ferro virtutem detinendi ferrum per similitudinem substantiae, discusso torpore ferri per virtutem magnetis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 451:18)
conspicitur illud in sagittis ligneis, cuspide etiam lignea, quae altius penetrant in alia ligna quam si fuissent armatae ferro, per similitudinem substantiae, discusso torpore ligni per motum celerem:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 451:20)
medicamenta ex similitudine substantiae trahant humores;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 455:4)
motus scilicet motui congregationis minoris contrarius;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 457:2)
Neque enim quenquam cum Paracelso delirare juvet, qui (distillationibus suis scilicet occaecatus) nutritionem per separationem tantum fieri voluit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 459:9)
motu scilicet aeterno et infinito.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 465:7)
Hujus autem rei conditio (scilicet utrum per praedominantiam motus succumbens quasi annihiletur, an potius continuetur nixus, licet non conspiciatur), quae latet in conflictibus, apparebit fortasse in concurrentiis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 472:12)
eas scilicet, quae commoda hominum innuunt aut designant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 475:2)
ut memini me quippiam audisse de utribus vini demissis in profundum puteum, ad infrigidationem scilicet, sed casu et per neglectum ac oblivionem ibidem remanentibus per multos annos, et deinde extractis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 479:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION