라틴어 문장 검색

nihil autem crescit sola imitatione.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 141:2)
imitatio autem (nam saepius idem dicam) non sit tantum in verbis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 160:1)
sed facilius in iis simpliciusque iudicium, quae replenda vel deiicienda sunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 197:4)
plurimum autem parari facultatis existimo ex simplicissima quaque materia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 211:1)
simpliciora militares decent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 33:3)
nam Cicero quodam loco scribit, id esse optimum, quod, cum te facile credideris consequi imitatione, non possis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 93:2)
nos simpliciora tradamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 121:3)
sunt tamen qui rudem illam, et qualem impetus cuiusque animi tulit, actionem iudicent fortiorem et solam viris dignam, sed non alii fere quam qui etiam in dicendo curam et artem et nitorem, et quidquid studio paratur, ut adfectata et parum naturalia solent improbare, vel qui verborum atque ipsius etiam soni rusticitate, ut L. Cottam dicit Cicero fecisse, imitationem antiquitatis adfectant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 157:1)
quantitas simplicior;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 162:1)
contra qui effinguntur imitatione, artem habent;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 209:1)
itaque laetis in rebus plena et simplex et ipsa quodammodo hilaris fluit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 210:1)
alii sunt, qui res imitatione significant, ut si aegrum temptantis venas medici similitudine aut citharoedum formatis ad modum percutientis nervos manibus ostendas;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 235:2)
quarta in verbis, quorum ut est vitiosa, si efficere omnia velimus, imitatio, ita quibusdam nisi sua redditur, vis omnis aufertur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 299:3)
narratio magis prolatam manum, amictum recidentem, gestum distinctum, vocem sermoni proximam et tantum acriorem, sonum simplicem frequentissime postulabit in his dumttaxat:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 309:1)
mollior nonnunquam cum reprehensione diversae partis imitatio:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 312:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION