라틴어 문장 검색

verum quaeso ut aestumatum hunc mihi des, quem mittam ad patrem, ut is homo redimatur illi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 2139)
sed, te quaeso, cogitato hinc mea fide mitti domum te aestimatum, et meam esse vitam hic pro te positam pignori, ne tu me ignores, quom extemplo meo e conspectu abscesseris, quom me servom in servitute pro ted hic reliqueris, tuque te pro libero esse ducas, pignus deseras neque des operam pro me ut huius reducem facias filium;
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 376)
] fac fidelis sis fideli, cave fidem fluxam geras:
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 378)
sed quaeso hercle, agedum aspice ad me.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 465)
Hegio, vide sis, ne quid tu huic temere insistas credere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 496)
At unum hoc quaeso, si huc rebitet Philocrates, ut mi eius facias conveniundi copiam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 5109)
sed quaeso, hominem ut iubeas arcessi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 5, scene 130)
Compedibus quaeso ut tibi sit levior filius atque huic gravior servos.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 5, scene 448)
quaeso hercle, quid istuc est?
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, PROLOGVS41)
Tace sis, stulta, et mi ausculta.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 247)
noli sis tu illi advorsari, sine amet, sine quod libet id faciat, quando tibi nil domi delicuom est.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 248)
deos quaeso - Chal.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 6102)
Deos quaeso - ut tua sors ex sitella effugerit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 6125)
Hoc age sis, Olympio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 6133)
Qui quaeso potius quam sculponeas, quibus battuatur tibi os, senex nequissime?
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 8105)

SEARCH

MENU NAVIGATION