라틴어 문장 검색

postremo exercitu coacto regem Dandaridarum exturbat imperioque eius potitur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 15장2)
nec fuit in arduo societas potentiam Romanam adversus rebellem Mithridaten ostentantibus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 15장4)
et pomerium urbis auxit Caesar, more prisco, quo iis qui protulere imperium etiam terminos urbis propagare datur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 23장4)
Per idem tempus Vannius Suebis a Druso Caesare impositus pellitur regno, prima imperii aetate clarus acce- ptusque popularibus, mox diuturnitate in superbiam mutans et odio accolarum, simul domesticis discordiis circumventus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 29장1)
quod primi Iceni abnuere, valida gens nec proeliis contusi, quia societatem nostram volentes accesserant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 31장3)
ipsa semet parti a maioribus suis imperii sociam ferebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 37장12)
inde accensi hostes, stimulante ignominia, ne feminae imperio subderentur, valida et lecta armis iuventus regnum eius invadunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 40장8)
et Caesar adulationibus senatus libens cessit ut vicesimo aetatis anno consulatum Nero iniret atque interim designatus proconsulare imperium extra urbem haberet ac princeps iuventutis appellaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 41장3)
is crimina maiestatis et cupidinem imperii obiectabat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 42장6)
mos est regibus, quoties in societatem coeant, implicare dextras pollicesque inter se vincire nodoque praestringere:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 47장4)
mox quia vulgus duro imperio habitum, probra ac verbera intentabat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 47장10)
Nam Vologeses casum invadendae Armeniae obvenisse ratus, quam a maioribus suis possessam externus rex flagitio obtineret, contrahit copias fratremque Tiridaten deducere in regnum parat, ne qua pars domus sine imperio ageret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 50장1)
legatus is Tauri Africam imperio proconsulari regentis, postquam revenerant, pauca repetundarum crimina, ceterum magicas superstitiones obiectabat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 59장2)
nam Lepida blandimentis ac largitionibus iuvenilem animum devinciebat, truci contra ac minaci Agrippina, quae filio dare imperium, tolerare imperitantem nequibat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 64장10)
Vocabatur interim senatus votaque pro incolumitate principis consules et sacerdotes nuncupabant, cum iam exanimis vestibus et fomentis obtegeretur, dum quae res forent firmando Neronis imperio componuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 68장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION