라틴어 문장 검색

Atque ita "quis deus hunc formosis" inquit "iniquus perdere vult caraeque iubet discrimine vitae coniugium petere hoc?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 58:2)
Hos tu, care mihi, cumque his genus omne ferarum, quod non terga fugae, sed pugnae pectora praebet, effuge, ne virtus tua sit damnosa duobus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 64:11)
ipsos quoque deserit agros cumque choro meliore sui vineta Timoli Pactolonque petit, quamvis non aureus illo tempore nec caris erat invidiosus harenis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 12:2)
Ter conata loqui ter fletibus ora rigavit, singultuque pias interrumpente querellas "quae mea culpa tuam," dixit "carissime, mentem vertit?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 51:3)
Iam sum tibi carior absens?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 51:7)
Quod tua si flecti precibus sententia nullis, care, potest, coniunx, nimiumque es certus eundi, me quoque tolle simul.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 51:15)
exclamat et una ora, comas, vestem lacerat tendensque trementes ad Ceyca manus "sic, o carissime coniunx, sic ad me, miserande, redis?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 77:11)
Quas ubi marmoreo detersit pollice virgo et solata deam est, "refer, o carissima," dixit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 69:3)
potiere petitis Elysiasque domos et regna novissima mundi me duce cognosces simulacraque cara parentis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 17:4)
Nec catulus, partu quem reddidit ursa recenti, sed male viva caro est:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 30:7)
Cum subit illius tristissima noctis imago, qua mihi supremum tempus in urbe fuit, cum repeto noctem, qua tot mihi cara reliqui, labitur ex oculis nunc quoque gutta meis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 31)
saepe eadem mandata dedi meque ipse fefelli, respiciens oculis pignora cara meis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 325)
uxor in aeternum vivo mihi viva negatur, et domus et fidae dulcia membra domus, quosque ego dilexi fraterno more sodales, o mihi Thesea pectora iuncta fide!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 329)
quid fuit, ingenti prostratum mole sodalem visere et adloquiis parte levare tuis, inque meos si non lacrimam demittere casus, pauca tamen ficto verba dolore pati, idque, quod ignoti faciunt, vel dicere saltem, et vocem populi publicaque ora sequi, - denique lugubres vultus numquamque videndos cernere supremo dum licuitque die, dicendumque semel toto non amplius aevo accipere, et parili reddere voce " vale "?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 86)
hoc eventurum iam tum, carissime, vidi, ferret adhuc istam cum minus aura ratem, sive aliquod morum seu vitae labe carentis est pretium, nemo pluris emendus erat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 919)

SEARCH

MENU NAVIGATION