라틴어 문장 검색

Nemo errat uni sibi, sed dementiam spargit in proximos accipitque invicem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 54:3)
Nondum in tantum nequitia surrexerat nec tam late se sparserat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 14:3)
Invenitur, qui velit adactus ad illud infelix lignum, iam debilis, iam pravus et in foedum scapularum ac pectoris tuber elisus, cui multae moriendi causae etiam citra crucem fuerant, trahere animam tot tormenta tracturam ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 101 14:2)
Is quoque, qui animum tamdiu iudicat manere, quamdiu retinetur corporis vinculo, solutum statim spargit, ut etiam post mortem utilis esse possit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 30:2)
Offendi rebus istis tam ridiculum est quam queri, quod spargaris in publico aut inquineris in luto.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 107 2:2)
Modo uxorem vult habere, modo amicam, modo regnare vult, modo id agit, ne quis sit officiosior servus, modo dilatat se usque ad invidiam, modo subsidit et contrahitur infra humilitatem vere iacentium, nunc pecuniam spargit, nunc rapit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 21:6)
Incipit ardentes Phoebus producere flammas, Spargere se rubicunda dies, iam tristis hirundo Argutis reditura cibos inmittere nidis Incipit et molli partitos ore ministrat, Varus eques Romanus, M. Vinicii comes, cenarum bonarum adsectator, quas improbitate linguae merebatur, exclamavit:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 12:2)
Cum illum vel effuderis more Parthorum vel Germanorum modo vinxeris vel, ut Scythae solent, sparseris, in quolibet equo densior iactabitur iuba, horrebit in leonum cervice formonsior.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 22:6)
vela secundis inflata notis ventos nimium timuere suos, nubibus ipsis inserta caput turris pluvio vapulat Austro, densasque nemus spargens umbras annosa videt robora frangi;
(세네카, 아가멤논 2:11)
ut sparsa tumidum classis excepit mare, ratis videre socia non potuit ratem.
(세네카, 아가멤논 8:11)
Hectoris fortis minas currusque et empto redditum corpus rogo, sparsum cruore rogis Herceum Iovem.
(세네카, 아가멤논 10:12)
nox prima caelum sparserat stellis, iacent deserta vento vela.
(세네카, 아가멤논 10:20)
excidunt ignes tamen et nube dirum fulmen elisa micat, miserisque lucis tanta dulcedo est malae:
(세네카, 아가멤논 10:35)
inter contendentes uos medius elidor.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 3:7)
Venit immissa barba capilloque deformi,. non senectute sed fame membris trementibus, semesa et tenui facie atque elisa ieiunio uoce ut uix exaudiri posset, introrsus conditos oculos uix alleuans:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 8:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION