라틴어 문장 검색

si Perusina tibi patriae sunt nota sepulcra, Italiae duris funera temporibus, cum Romana suos egit discordia cives - sic mihi praecipue, pulvis Etrusca, dolor, tu proiecta mei perpessa's membra propinqui, tu nullo miseri contegis ossa solo - proxima suppositos contingens Umbria campos me genuit terris fertilis uberibus.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 222)
seu mihi sunt tangenda novercae pocula Phaedrae, pocula privigno non nocitura suo, seu mihi Circaeo pereundum est gramine, sive Colchis Iolciacis urat aena focis, una meos quoniam praedata est femina sensus, ex hac ducentur funera nostra domo.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 123)
ambulat - et subito mirantur funus amici!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 48)
his olim, ut fama est, vitiis ad proelia ventum est, his Troiana vides funera principiis;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 69)
omnia, crede mihi, tecum uno munera lecto auferet extremi funeris atra dies;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 113)
quandocumque igitur nostros mors claudet ocellos, accipe quae serves funeris acta mei.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 13b1)
desit odoriferis ordo mihi lancibus, adsint plebei parvae funeris exsequiae.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 13b4)
deinde, ubi suppositus cinerem me fecerit ardor accipiat Manis parvula testa meos, et sit in exiguo laurus super addita busto, quae tegat exstincti funeris umbra locum, et duo sint versus:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 13b7)
AT VOS incertam, mortales, funeris horam quaeritis, et qua sit mors aditura via;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 271)
et valvae, Libyci nobile dentis opus, altera deiectos Parnasi vertice Gallos, altera maerebat funera Tantalidos.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 318)
nam rursus licet Aetoli referas Acheloi, fluxerit ut magno fractus amore liquor, atque etiam ut Phrygio fallax Maeandria campo errat et ipsa suas decipit unda vias, qualis et Adrasti fuerit vocalis Arion, tristis ad Archemori funera victor equus:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 34b7)
haec etiam docti confessa est pagina Calvi, cum caneret miserae funera Quintiliae.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 34b32)
issent Phlegraeo melius tibi funera campo, vel tua si socero colla daturus eras.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1115)
felix Eois lex funeris una maritis, quos Aurora suis rubra colorat equis!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 138)
te solam et lignis funeris ustus amem.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 152)

SEARCH

MENU NAVIGATION