라틴어 문장 검색

Lux subit, et primo feriente cacumina sole discedunt iuvenes:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 8:2)
Umbra subit terras et quae loca viderat ante, cuncta recognoscit quaerensque per arva piorum invenit Eurydicen cupidisque amplectitur ulnis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 8:1)
hic votis numen adorat bracchiaque ad caelum, quod non videt, inrita tollens poscit opem, subeunt illi fraterque parensque, huic cum pignoribus domus et quodcumque relictum est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 61:3)
Hic labor, haec requiem multorum pugna dierum attulit, et positis pars utraque substitit armis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 19:1)
errant in montibus una, antra simul subeunt;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 42:5)
Nec te natalis origo commonuit, mentemque subit, quo praemia facto quaque viri falsam speciem mercede parasti?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 49:3)
Ecquid, ne persequar omnes, Hectoris umbra subit circum sua Pergama tracti?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 62:3)
Hac subeunt Teucri, et remis aestuque secundo sub noctem potitur Zanclaea classis harena.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 68:3)
Hic quoque substiterat per taedia longa laborum Neritius Macareus, comes experientis Ulixei;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 24:1)
Nos quoque Circaeo religata in litore pinu, Antiphatae memores inmansuetique Cyclopis, ire negabamus vel tecta ignota subire;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 33:4)
Clarus subit Alba Latinum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 73:4)
Pulchra subit facies et pulvinaribus altis dignior, est qualis trabeati forma Quirini.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 93:4)
Plurima cum subeant audita et cognita nobis, pauca super referam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 26:1)
Esse viros fama est in Hyperborea Pallene, qui soleant levibus velari corpora plumis, olim Tritoniacam noviens subiere paludem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 29:8)
et si quae subeunt, tecum, liber, omnia ferres, sarcina laturo magna futurus eras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 164)

SEARCH

MENU NAVIGATION