라틴어 문장 검색

31. Maior aquae inopia efficiet ut alimentorum sumptus augeatur aeque ac varii proventus, qui eius ex usu pendent.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 43:1)
At damnorum sumptus, quae adportat illiberalis incuria, oeconomico beneficio, quod obtineri potest, multo est maior.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 49:2)
Hoc a nobis conatum postulat ut talia instrumenta in novam culturae humanitatis progressionem et non in detrimentum eius altiorum divitiarum demutentur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 61:3)
Regiones pauperioresque Nationes in novis rationibus de impactione ambitali minuenda suscipiendis minus possunt, quandoquidem institutione carent ad necessarios processus augendos et sumptus suggerere non valent.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 67:5)
Bellum semper gravia damna ad ambitum culturalesque populorum divitias affert, atque pericula permagna fiunt, cum de atomicis biologicisque armis agitur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 73:2)
Conscii sumus in rei politicae opinionumque provincia quosdam Creatoris cogitationem prorsus respuere, aut eam nullius momenti putare, ita ut ad irrationalia divitias referant, quas religiones praebere possint integrae oecologiae plenoque profectui humani generis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 81:2)
Oportet praeterea variae culturales populorum divitiae, artes ac poesis, interior vita ac spiritalitas adhibeantur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 83:2)
86. Universum totum, suis multiplicibus vinculis, clarius inexhaustas Dei divitias exhibet.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 109:1)
Qui illud verbis non affirmant, sustinent hoc factis, cum haud solliciti videntur de aequa productionis extensione, divitiarum meliore distributione, responsali ambitus cura vel futurarum generationum iuribus tuendis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 146:7)
141. Ceterum, oeconomica progressio efficit ut automatismi et homogeneae rationes inducantur, ut processus simpliciores fiant atque sumptus minuantur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 185:1)
Oecologia igitur sollicitudinem etiam postulat culturalium divitiarum humanitatis latiore sensu.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 188:5)
Attamen in internationalibus communitatibus congruae pactiones de illorum responsalitate non obtinentur, qui maiores energeticae transitionis sumptus tolerare debent.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 216:3)
170. Quaedam agendi rationes de exigua gasiorum contaminantium effusione ambitales sumptus internationales reddere student, periculo Nationibus minoribus opibus pollentibus gravia de emissionibus minuendis munera imponendi, similia Nationibus quaestuosa industria provectis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 221:1)
Tenues essent sumptus, si discrimini compararentur climatis immutationis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 223:5)
Effectus multum temporis sibi vindicant et repentinos sumptus requirunt et consecutiones tempore cuiusdam regiminis exhiberi non possunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 233:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION