라틴어 문장 검색

In castris Helvetiorum tabulae repertae sunt litteris Graecis confectae et ad Caesarem relatae, quibus in tabulis nominatim ratio confecta erat, qui numerus domo exisset eorum qui arma ferre possent, et item separatim, quot pueri, senes mulieresque.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 29장1)
ut cum obiurgavit Albium Granius quod, cum eius tabulis quiddam ab Albucio probatum videretur, et valde absoluto Scaevola gauderet neque intellegeret contra suas tabulas esse iudicatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 281:3)
profecto aut haec bona in tabulas publicas nulla redierunt nosque ab isto nebulone facetius eludimur quam putamus, aut, si redierunt, tabulae publicae corruptae aliqua ratione sunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 44장 2:3)
nisi fiat instructio et coordinatio, per tabulas inveniendi idoneas et bene dispositas et tanquam vivas, eorum quae pertinent ad subjectum in quo versatur inquisitio, atque ad harum tabularum auxilia praeparata et digesta mens applicetur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 245:2)
hi x tabulis legum positis cum modeste se in eo honore gessissent et ob id in alterum quoque annum eundem esse magistratum placuisset, duabus tabulis ad x adiectis cum complura inpotenter fecissent, magistratum noluerunt deponere et in tertium annum retinuerunt, donec inviso eorum imperio finem adtulit libido Appi Claudi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri III Periocha9)
Tabula quoque collocatur, media inhaerens, capitibus utrimque pendentibus, superque eam homo deligatur in id latus versus, cujus auris eo modo laborat, sic, ut extra tabulam non emineat:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 32:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION