라틴어 문장 검색

furcas subiere columnae, stramina flavescunt, aurataque tecta videntur caelataeque fores adopertaque marmore tellus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 69:4)
Excedam tectis an, si nihil amplius, obstem?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 13:9)
Namque laboriferi cum iam natalis adesset Herculis et decimum premeretur sidere signum, tendebat gravitas uterum mihi, quodque ferebam, tantum erat, ut posses auctorem dicere tecti ponderis esse Iovem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 25:1)
Quo postquam Aeacides fessus curaque viaque venit et intravit paucis comitantibus urbem, quosque greges pecorum, quae secum armenta trahebat, haud procul a muris sub opaca valle reliquit, copia cum facta est adeundi tecta tyranni, velamenta manu praetendens supplice, qui sit se quoque satus, memorat, tantum sua crimina celat mentiturque fugae causam:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 36:1)
induitur velamina mille colorum Iris, et arcuato caelum curvamine signans tecta petit iussi sub nube latentia regis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 66:2)
Mane erat, egreditur tectis ad litus et illum maesta locum repetit, de quo spectarat euntem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 77:1)
Fama tenet summaque domum sibi legit in arce, innumerosque aditus ac mille foramina tectis addidit et nullis inclusit limina portis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 7:2)
Duxerat Hippodamen audaci Ixione natus, nubigenasque feros positis ex ordine mensis arboribus tecto discumbere iusserat antro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 25:1)
additur his Dorylas, qui tempora tecta gerebat pelle lupi saevique vicem praestantia teli cornua vara boum multo rubefacta cruore.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 40:2)
et tum Lapitheia tecta intrarant pariter, pariter fera bella gerebant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 42:6)
Non secus haec resilit, quam tecti a culmine grando, aut siquis parvo feriat cava tympana saxo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 49:8)
rapimur" clamant, dant oscula terrae Troades et patriae fumantia tecta relinquunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 39:3)
Ture dato flammis vinoque in tura profuso caesarumque boum fibris de more crematis regia tecta petunt positisque tapetibus altis munera cum liquido capiunt Cerealia Baccho.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 58:2)
Nos quoque Circaeo religata in litore pinu, Antiphatae memores inmansuetique Cyclopis, ire negabamus vel tecta ignota subire;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 33:4)
Quae simul attigimus stetimusque in limine tecti, mille lupi mixtaeque lupis ursique leaeque occursu fecere metum, sed nulla timenda nullaque erat nostro factura in corpore vulnus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 34:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION