라틴어 문장 검색

Labant humana ac fluunt neque ulla pars vitae nostrae tam obnoxia aut tenera est quam quae maxime placet, ideoque felicissimis optanda mors est, quia in tanta inconstantia turbaque rerum nihil nisi quod praeterit certum est.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 130:6)
facile est enim teneros adhuc animos componere, difficulter reciduntur vitia quae nobiscum creverunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 94:2)
Proximis adplicatur omne quod tenerum est et in eorum similitudinem crescit ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 115:3)
ingentia et supra mensuram gerentis nec dant se facile et, si occupata sunt, premunt atque abducunt administrantem tenerique iam visa cum ipso cadunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 44:3)
Sustinebant famem primo tenerrima frondium et cacumina arborum, tum coria igne mollita et quidquid necessitas cibum fecerat ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 123:1)
Magis urgent saeva inexpertos, grave est tenerae cervici iugum.
(세네카, De Providentia, book 1 43:1)
Non est, quod dicas omnium virtutium tenera esse principia, tempore illis duramentum et robur accedere.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 4:1)
Tam teneris hercule quam qui uulnerauit aliquem, licet uulnus sanauerit;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, armis sepulchri victor.27)
Timebantur ferae atque serpentes et inimicus teneris artubus rigor, inopia quoque;
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Mendici debilitati.43)
Haec, innocuae quibus est vitae tranquilla quies et laeta suo parvoque domus;
(세네카, Hercules Furens 2:13)
artos serenis vultibus nodos tulit, et tumida tenera guttura elidens manu prolusit hydrae.
(세네카, Hercules Furens 3:9)
Non erubescit Bacchus effusos tener sparsisse crines nec manu molli levem vibrare thyrsum, cum parum forti gradu auro decorum syrma barbaricum trahit:
(세네카, Hercules Furens 7:9)
vidi cruentos carcere includi duces et impotentis terga plebeia manu scindi tyranni, quisquis est placide potens dominusque vitae servat innocuas manus et incruentum mitis imperium regit animoque parcit, longa permensus diu felicis aevi spatia vel caelum petit vel laeta felix nemoris Elysii loca, iudex futurus, sanguine humano abstine quicumque regnas:
(세네카, Hercules Furens 11:13)
ferrum omne teneat raris innocui labor ensesque lateant, nulla tempestas fretum violenta turbet, nullus irato Iove exiliat ignis, nullus hiberna nive nutritus agros amnis eversos trahat.
(세네카, Hercules Furens 13:16)
[nondumque ferae terga iubatae] ite ad Stygios, umbrae, portus ite, innocuae, quas in primo limine vitae scelus oppressit patriusque furor, ite, iratos visite reges.
(세네카, Hercules Furens 16:23)

SEARCH

MENU NAVIGATION