라틴어 문장 검색

" His respondebimus actiones honestas et praeceptis fieri, non tantum praeceptis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 6:3)
Sed laudare dignos honesta actio est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 10:3)
ita laudantis bonum est, cuius actio est, non nostrum, qui laudamur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 10:4)
omnis autem virtutis actio bonum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 19:2)
Impetum illi dabit, occasiones actionum honestarum commonstrabit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 109 3:2)
actiones eius animalia esse nego.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 25:3)
Quemadmodum autem uniuscuiusque actio dicenti similis est, sic genus dicendi aliquando imitatur publicos mores, si disciplina civitatis laboravit et se in delicias dedit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 2:1)
Ostendit illam nobis ordo eius et decor et constantia et omnium inter se actionum concordia et magnitudo super omnia efferens sese.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 11:5)
Ergo omnibus constitutionis suae sensus est et inde membrorum tam expedita tractatio, nec ullum maius indicium habemus cum hac illa ad vivendum venire notitia, quam quod nullum animal ad usum sui rude est."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 9:1)
bene alterum putat domesticae exercitationis esse, alterum uerae actionis.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 12:8)
beneficio tamen laterum extollebatur et quamuis inter initia parum attulisse uirium uideretur, ipsa actione adcrescebat.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 16:3)
ipsa enim actio multas latebras habet, nec facile potest, si quo loco subtilitas defuit, apparere, cum orationis cursus audientis iudicium impediat, dicentis abscondat;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 21:3)
haec autem ex aequitatis parte pendet et tractatio magis est quam quaestio.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 14:6)
An idonea sit in tractationes quas quisque uult diuidit:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 14:11)
Hoc genus sensus memini quendam praetorium dicere, cum declamaret controuersiam de illa quae egit cum uiro malae tractationis, quod uirgo esset, et damnauit;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 22:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION