라틴어 문장 검색

Nescio utros existimem maiorem nobis animum dare, qui deposcunt mortem an qui hilares eam quietique opperiuntur, quoniam illud ex rabie interdum ac repentina indignatione fit, haec ex iudicio certo tranquillitas est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 12:4)
Non mortem timemus, sed cogitationem mortis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 17:2)
Opto tibi tui facultatem, ut vagis cogitationibus agitata mens tandem resistat et certa sit, ut placeat sibi et intellectis veris bonis, quae, simul intellecta sunt, possidentur, aetatis adiectione non egeat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 32 5:1)
His cogitationibus intentum loca seria sanctaque eligere oportet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 10:1)
Ego vero et in ipsa suffocatione non desii cogitationibus laetis ac fortibus adquiescere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 54 3:3)
Fluctus autem illud, ut scis, frequens et concitatus exaequat, longior tranquillitas solvit, cum harenis, quae umore alligantur, sucus abscessit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 55 2:4)
Sed non multum ad tranquillitatem locus confert;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 55 8:1)
Huc usque cogitationes tuas mitte.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 55 8:6)
In angusto vivebamus, si quicquam esset cogitationibus clusum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 55 11:5)
Illa tranquillitas vera est, in quam bona mens explicatur, Aspice illum, cui somnus laxae domus silentio quaeritur, cuius aures ne quis agitet sonus, omnis servorum turba conticuit et suspensum accedentium propius vestigium ponitur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 6:6)
Nam si bona fide sumus, si receptui cecinimus, si speciosa contemnimus, ut paulo ante dicebam, nulla res nos avocabit, nullus hominum aviumque concentus interrumpet cogitationes bonas, solidasque iam et certas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 11:2)
Et haec autem, quae non sunt, rerum natura conplectitur, quae animo succurrunt, tamquam Centauri, Gigantes et quicquid aliud falsa cogitatione formatum habere aliquam imaginem coepit, quamvis non habeat substantiam."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 15:4)
In hoc unum eunt dies, in hoc noctes, hoc opus meum est, haec cogitatio:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 61 1:3)
Et quocumque constiti loco, ibi cogitationes meas tracto et aliquid in animo salutare converso.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 62 1:4)
Ego non idem sentio, mihi amicorum defunctorum cogitatio dulcis ac blanda est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION