라틴어 문장 검색

liberas aedis coniurati - et omnes forte militabant - imminentes viae angustae, qua descendere ad forum rex solebat, sumpserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 83:1)
et Calibus creta et Romae in foro bovario sanguine pluvisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 132:3)
quin Romae quoque in ipsa urbe, secundum apum examen in foro visum - quod mirabile est, quia rarum - adfirmantes quidam legiones se armatas in Ianiculo videre concitaverunt civitatem ad arma, cum qui in Ianiculo essent negarent quemquam ibi praeter adsuetos collis eius cultores adparuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 136:1)
postero die luce prima patefactis Insulae portis in forum Achradinae venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 289:2)
incusati graviter ab senatu aediles triumvirique capitales quod non prohiberent, cum emovere multitudinem e foro ac disicere adparatus sacrorum conati essent, procul afuit quin violarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 11:1)
isque per fora conciliabulaque edixit ut conquisitio volonum fieret iique ad signa reducerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 326:2)
senatus magistratibus in foro praesto est, si quid consulere velint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 124:1)
C. Calpurnium praetorem urbanum Capitolio atque arci praeesse, et senatum frequentem in foro contineri, si quid in tam subitis rebus consulto opus esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 131:5)
id vero adeo superbum atque indignum visum, eius soli quod ipse bello captum possideret haberetque inventum Romae emptorem, ut extemplo vocato praecone tabernas argentarias quae circa forum Romanum essent iusserit venire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 147:1)
iam ne in foro quidem aut publico loco principum quisquam apparebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 163:1)
cum hoc equitatu nocte Teanum profectus, prima luce portam intravit atque in forum perrexit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 211:1)
et Anagniae et Fregellis nuntiatum est murum portasque de caelo tactas, et in foro Subertano sanguinis rivos per diem totum fluxisse, et Ereti lapidibus pluvisse, et Reate mulam peperisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 329:1)
interrupit hos sermones nocte quae pridie Quinquatrus fuit pluribus simul locis circa forum incendium ortum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 381:1)
conprehensa postea privata aedificia - neque enim tum basilicae erant - , conprehensae lautumiae forumque piscatorium et atrium regium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 383:1)
haec non in occulto, sed propalam in foro atque oculis ipsorum consulum ingens turba circumfusi fremebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 493:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION