라틴어 문장 검색

ita et tyranno tempus datum ad consultandum est, et Quinctius etiam sociorum etiam principibus adhibitis habuit consilium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 399:1)
maximae partis sententia erat perseverandum in bello esse et tollendum tyrannum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 400:1)
non enim Gytheum, quod ipsum tamen traditum, non expugnatum esset, sed Lacedaemonem, validissimam urbem viris armisque, oppugnaturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 404:1)
si occupasset obsidio Lacedaemonis exercitum, quibus aliis copiis adversus regem tam validum ac potentem bellum gesturos?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 407:1)
bene vertat, inquit obsideamus Lacedaemonem quando ita placet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 411:1)
cum res tam lenta quam ipsi scitis, oppugnatio urbium sit et obsidentibus prius saepe quam obsessis taedium adferat, iam nunc hoc ita proponere vos animis oportet, hibernandum circa Lacedaemonis moenia esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 411:3)
inde Quinctius adhibitis legatis tantum tribunisque militum condiciones in quas pax cum tyranno fieret has conscripsit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 420:1)
haec conscripta castris propius urbem motis Lacedaemonem mittuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 432:1)
nec sane quicquam eorum satis placebat tyranno, nisi quod praeter spem reducendorum exulum mentio nulla facta erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 433:1)
servis liberatis a tyranno non irrita modo futura libertas, sed multo foedior quam fuisset ante, servitus, redeuntibus in iratorum dominorum potestatem ante oculos obversabatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 437:1)
mercennarii milites et pretia militiae casura in pace aegre ferebant et reditum sibi nullum in civitates videbant, infensas non tyrannis magis quam satellitibus eorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 438:1)
quo tumultu cum per se satis irritatam multitudinem cerneret tyrannus, contionem advocari iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 441:1)
his vocibus incitatus tyrannus et Antiochum Aetolosque adiuturos pronuntiat, et sibi ad obsidionem sustinendam copiarum adfatim esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 444:1)
tyranni nuper locis patentibus planisque obiecerant murum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 450:2)
cum tantus undique terror urbem circumvasisset, primo tyrannus et ad clamores repentinos et ad nuntios trepidos motus, ut quisque maxime laboraret locus, aut ipse occurrebat aut aliquos mittebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 454:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION