라틴어 문장 검색

et an in verbo autumo eadem istaec praepositio esse videri debeat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, III 1:2)
Sed illud magis inspici quaerique dignum est, versane sit et mutata ab praepositio in au syllabam propter lenitatem vocis, an potius au particula sua sit propria origine et proinde ut pleraeque aliae praepositiones a Graecis, ita haec quoque inde accepta sit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, III 9:1)
'An illa negotia de quibus iam cognovisse me dicis profligata sint equidem nescio;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, V 5:3)
Huius autem sententiae versus, quos Cicero in linguam Latinam vertit, non Aiax apud Homerum dicit neque Aiax agit ut sepeliatur, sed Hector dicit et Hector de sepultura agit, priusquam sciat an Aiax secum depugnandi causa congressurus sit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, VI 5:1)
Sunt autem verba haec omnia ex altera parte inusitata, et an dicta sint in eam quoque partem quaeri solet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XII 3:1)
Tum experiri, credo, etiam tunc volens an ullae sibi reliquae vires adessent, inmissis in cavernas arboris digitis, diducere et rescindere quercum conatus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XVI 4:1)
Vehiculum quod petorritum appellatur, cuiatis linguae vocabulum sit, Graecae an Gallicae.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXX 1:1)
Postulo uti respondeas desierisne facere adulterium an non, utrumcumque dialectica lege responderis, sive aias seu neges, haerebis in captione, tamquam si te dicas adulterum quam si neges;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, II 5:2)
Quicquid non perdidisti habeasne an non habeas postulo ut aias aut neges, utrumcumque breviter respondent, capietur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, II 9:1)
Haec Hygini opinio an vera sit, non argui argumentis, sed oculis videri potest.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VI 16:3)
et quod multis item verbis utitur de quibus an sint Latina quaeri solet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VII 1:2)
Frunisci rarius quidem fuit in aetate M. Tulli ac deinceps infra rarissimum, dubitatunque est ab inperitis antiquitatis an Latinum foret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 6:2)
Quod cum ita Varro dicat, dubito hercle, an posterior syllaba in eo verbo, quod apud Homerum est, acuenda sit, nisi quia voces huiusmodi, cum ex communi significatione in rei certae proprietatem concedunt, diversitate accentuum separantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, III 6:1)
utrum, quia mutuam gratiam speret et eum in quem benignus sit ad parem curam sui provocet, quod facere plerique omnes videntur, an, quia natura sit benivolus benignitasque eum per sese ipsa et liberalitas delectet sine ulla recipiendae gratiae procuratione, quod est omnium ferme rarissimum?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, V 5:2)
Sed Q. Scaevola patrem suum et Brutum et Manilium, viros adprime doctos, quaesisse ait dubitasseque utrumne in post facta modo furta lex valeret an etiam in ante facta;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, VII 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION