라틴어 문장 검색

Impia iam merita scrutatus lumina dextra merserat aeterna damnatum nocte pudorem Oedipodes longaque animam sub morte tenebat, illum indulgentem tenebris imaeque recessu sedis inaspectos caelo radiisque penates servantem tamen adsiduis circumvolat alis saeva dies animi, scelerumque in pectore Dirae, tunc vacuos orbes, crudum ac miserabile vitae supplicium, ostentat caelo manibusque cruentis pulsat inane solum saevaque ita voce precatur:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권11)
Iam sorte carebat dilatus Polynieis honos, quis tunc tibi, saeve, quis fuit ille dies, vacua cum solus in aula respiceres ius omne tuum cunctosque minores, et nusquam par stare caput?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권48)
mox ut iactis sermonibus irae intumuere satis, tum vero erectus uterque exsertare umeros undamque lacessere pugnam, celsior ille gradu procera in membra simulque integer annorum, sed non et viribus infra Tydea fert animus, totosque infusa per artus maior in exiguo regnabat corpore virtus, iam crebros ictus ora et cava tempora circum obnixi ingeminant, telorum aut grandinis instar Riphaeae, flexoque genu vacua ilia fundunt.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권137)
"ipsa ultro saevis plangoribus amens tecta replet, vacuumque ferens velamine pectus occurrit confessa patri;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권204)
ast ubi prona dies, longos super aequora fines exigit atque ingens medio natat umbra profundo, interiore sinu frangentia litora curvat Taenaros, expositos non audax scandere fluctus, illic Aegaeo Neptunus gurgite fessos in portum deducit equos, prior haurit harenas ungula, postremi solvuntur in aequora pisces, hoc, ut fama, loco pallentes devius umbras trames agit nigrique Iovis vacua atria ditat mortibus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권14)
effusi passim per tecta, per agros, serta inter vacuosque mero crateras anhelum proflabant sub luce deum;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권26)
tantum vacuis ferit aera malis molliaque eiecta delambit vellera lingua.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권277)
At vaga per dumos vacuique in pulvere campi magna parens iuvenum, gemini nunc funeris, Ide squalentem sublata comam liventiaque ora ungue premens - nec iam infelix miserandaque, verum terror inest lacrimis - , per et arma et corpora passim canitiem impexam dira tellure volutans quaerit inops natos omnique in corpore plangit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권51)
vacua iacet hostis harena turpe gemens crudosque vetat sentire labores.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권127)
"iacent in sanguine mixti ante urbem vacuam, nunc o, nunc tempus in hostes, dum trepidi exsanguesque metu, dum funera portant, nunc, socer, haec dum non manus excidit;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권139)
ire tamen vacuoque sedet petere omina caelo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권172)
"tuus o furor auguret uni ista tibi, ut serves vacuos inglorius annos et tua non umquam Tyrrhenus tempora circum clangor eat."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권270)
pars robora flammis indurata diu - non unus namque maniplis mos neque sanguis - habent, teretes pars vertere fundas adsueti vacuoque diem praecingere gyro.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권27)
rarus vacuis habitator in arvis monstrat Cyclopum ductas sudoribus arces, dat tamen haec iuvenum tercentum pectora, vulgus innumerum bello, quibus haud ammenta nec enses triste micant:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권61)
subter operta quies, vacuumque silentia servat horror et exclusae pallet male lucis imago, nec caret umbra deo:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권186)

SEARCH

MENU NAVIGATION