라틴어 문장 검색

sic ubi longa vagos lassarunt aequora nautas et signum de puppe datum, posuere parumper bracchia:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권310)
"i, medium rapido Borean inlabere saltu Bistonias, puer, usque domos axemque nivosi sideris, Oceano vetitum qua Parrhasis ignem nubibus hibernis et nostro pascitur imbri, atque ibi seu posita respirat cuspide Mavors, quamquam invisa quies, seu, quod reor, arma tubasque insatiatus habet caraeque in sanguine gentis luxuriat:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권2)
falso clamore tumultum auget, et arma virum pulsusque imitatur equorum, terribilemque vagas ululatum spargit in auras.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권47)
nil falsum trepidis, ut vero amentibus ipse incidit et sacrae circum fastigia vallis turbine praevectus rapido ter sustulit hastam, ter concussit equos, clipeum ter pectore plausit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권59)
viderat Inachias rapidum glomerare cohortes Bacchus iter;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권65)
"hic tibi - quando minor iam nostra potentia - noctes Herculeae placitusque vagae Nycteidos ardor, hic Tyrium genus et nostro felicior igne taurus:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권93)
Aeheloon utroque deformem cornu vagus infamabat Acarnan.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권196)
"tune ille exsilio vagus et miserabilis hospes?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권238)
manus obvia pascit, exceptantque cibos fusoque horrenda supinant ora mero, vaga rure quies;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권282)
non aliter cursu rapidae atque immane frementes transibunt campos aurigamque impete vasto, Amphiarae, tuum - nec defuit omen, eriles forte is primus equos stagna ad vicina trahebat - corripiunt;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권286)
una equites mixti peditumque catervae et rapidi currus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권301)
deus ipse vagis succedit habenis, Lernaeum falso simulans Haliacmona vultu, tunc vero ardenti non ulla obsistere temptant signa, ruunt solo terrore, et volnera citra mors trepidis ignava venit, dubiumque tuenti presserit infestos onus impuleritne iugales, sic ubi nubiferum montis latus aut nova ventis solvit hiemps, aut victa situ non pertulit aetas, desilit horrendus campo timor, arva virosque limite non uno longaevaque robora secum praecipitans, tandemque exhaustus turbine fesso aut vallem cavat aut medios intercipit amnes.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권358)
"audio iam rapidae cursum Stygis atraque Ditis flumina tergeminosque mali custodis hiatus."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권374)
exciderunt irae, nutantia Agunt tela solo, dubiasque vagi nituntur in hastas comminus inque vicem viso pallore recedunt.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권384)
Nec minus Herculeum contra vagus Haemona ducit sanguis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권204)

SEARCH

MENU NAVIGATION