라틴어 문장 검색

Cum coeperat voluptates nostras traducere, laudare castum corpus, sobriam mensam, puram mentem non tantum ab inlicitis voluptatibus, sed etiam supervacuis, libebat circumscribere gulam ac ventrem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 13:2)
tunc te admirabor, si contempseris etiam sordidum panem, si tibi persuaseris herbam, ubi necesse est, non pecori tantum, sed homini nasci, si scieris cacumina arborum explementum esse ventris, in quem sic pretiosa congerimus tamquam recepta servantem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 12:5)
At mehercules ista sollicite scrutata varieque condita cum subierint ventrem, una atque eadem foeditas occupabit, vis ciborum voluptatem contemnere ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 13:3)
Nec illi tam gratum est abundare iucundis quam acerbum, quod non omnem illum apparatum per gulam ventremque transmittit, quod non cum omni exoletorum feminarumque turba convolutatur, maeretque, quod magna pars suae felicitatis exclusa corporis angustiis cessat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 25:2)
unum videri putas ventrem, cui tanto tumultu comparatur ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 26:4)
unum putas videri ventrem, cui tot consulum regionumque vina cluduntur ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 26:6)
unum videri putas ventrem, cui et in et in Africa seritur ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 26:8)
illa ventrem non delectari vult, sed impleri.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 119 3:4)
quaerit, quemadmodum post saturitatem quoque esuriat, quemadmodum non impleat ventrem, sed farciat, quemadmodum sitim prima potione sedatam revocet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 119 14:4)
Nunc de capite, nunc ' de ventre, nunc de pectore ac faucibus querimur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 16:1)
Magna pars libertatis est bene moratus venter et contumeliae patiens.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 3:4)
an ne quid uentri negetur libidinique, orbis seruitium expetendum est?
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 11:4)
ure, caede uentrem.
(세네카, Controversiae, book 2, Torta a tyranno uxor, numquid de tyrannicidio sciret, perseuerauit negare. postea maritus eius tyrannum occidit. illam sterilitatis nomine dimisit intra quinquennium non parientem. ingrati actio est. 6:20)
Caede uentrem ne tyrannicidas pariat.
(세네카, Controversiae, book 2, Torta a tyranno uxor, numquid de tyrannicidio sciret, perseuerauit negare. postea maritus eius tyrannum occidit. illam sterilitatis nomine dimisit intra quinquennium non parientem. ingrati actio est. 7:2)
"quidquid auium uolitat, quidquid piscium natat, quidquid ferarum discurrit nostris sepelitur uentribus."
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 9:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION