라틴어 문장 검색

quae sunt autem supra scapulas, peraeque sunt lucentia ad anguis inferius ventris.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 5장8)
ossa sub incurvis exstabant arida lumbis, ventris erat pro ventre locus, pendere putares pectus et a spinae tantummodo crate teneri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 83:4)
Est ille plus quam capit, et ingenti aviditate onerat distentum ventrem ac desuetum iam ventris officio, ut maiore opera omnia egerat quam ingessit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 2:3)
tempore quo in homine non, ut nunc, omnia in unum consentiant, sed singulis membris suum cuique consilium suus sermo fuerit, indignatas reliquas partes sua cura suo labore ac ministerio ventri omnia quaeri, ventrem in medio quietum nihil aliud quam datis voluptatibus frui;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 351:1)
Nulla illis nisi ventris cura est et quae ventri proxima.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 23:22)
Reliquum cibi in ventrem defluit quem omnes ventrem appellamus sine adjectione, plerique dicunt ventrem inferiorem;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 3:18)
Levitas enim quam tritura praestitit facit ut innatet udo cibo quem in medio ventris invenerit, nec adhaereat cuti ventris de cuius calore digestio promovetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 2:3)
Item pisces supra Andromedam ex aequis [ventris] ex aequisque sunt supra spinam equi, cuius ventris lucidissima stella finit ventrem equi et caput Andromedae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 4장8)
si vero tormina sunt, oportet frigidis et umidis fomentis stomachum fovere, vel si venter dolet, iisdem egelidis, sic ut venter ipse mediocriter calentibus iuvetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 18장14)
imponere cataplasmata super ventrem, quae reprimunt, quod in superioribus ventris morbis non expedit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 22장13)
si uero tormina sunt, oportet frigidis et umidis fomentis stomachum fouere, uel si uenter dolet, isdem egelidis, sic ut uenter ipse mediocriter calentibus iuuetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 18장 3:2)
imponere cataplasmata super uentrem, quae reprimunt, quod in superioribus uentris morbis non expedit;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 22장 2:3)
vel si venter dolet, iisdem egelidis sic, ut venter ipse mediocriter calentibus juvetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVIII De intestinorum morbis, et primo de cholera. 3:3)
Quod si neque ventris restiterit citata proluvies, neque intestinorum ac ventris dolor, cibosque respuet, et prae-gravato capite saepius coniverit,lacrimaeque ab oculis et pituita a naribus profluent, usque ad ossa frons media uratur, auresque ferro descindantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 7장 4:2)
venter qui videtur, ut Iuvenalis Montani quoque venter adest abdomine tardus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 206)

SEARCH

MENU NAVIGATION