라틴어 문장 검색

"Cave nutrices et gerulas et istius modi vinosa animalia, quae de corio tuo saturare ventrem suum cupiunt."
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:19)
Parcus cibus et semper venter esuriens triduanis ieiuniis praeferatur, et multo melius est cottidie parum quam raro satis sumere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 7:17)
Quanto magis tu, et avunculus et episcopus, hoc est in carne et in spiritu pater, aves viscera tua et quasi a te divulsa suspiras!
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 7:11)
Saecularis homo in quadragesima ventris ingluviem decoquit et in coclearum morem suo victitans suco futuris dapibus ac saginae aqualiculum parat;
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 10:11)
Tu vero, filia - iam enim desino ad matrem loqui, quam forsitan aetas et inbecillitas ac solitudo excusabilem faciunt - tu, inquam, filia, eius domum angustam iudicas, cuius non tibi fuit venter angustus?
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 3:1)
Sanetus Exsuperius, Tolosae episcopus, viduae Sareptensis imitator, esuriens pascit alios et ore patiente ieiuniis fame torquetur aliena omnemque substantiam Christi visceribus erogavit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 20:8)
Nostra vidua talibus usa est vestibus, quibus obstaret frigus, non membra nudaret, aurum usque ad anuli signaculum repudians et magis .in ventribus egenorum quam in marsuppiis recondens.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 3:18)
"Nuda exivi de ventre matris meae, nuda et redeam."
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 13:8)
"ranarum viscera numquam inspexi;"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III16)
"rusticus ille tuus sumit trechedipna, Quirine, et ceromatico fert niceteria collo, hic alta Sicyone, ast hic Amydone relicta, hic Andro, ille Samo, hic Trallibus aut Alabandis Esquilias dictumque petunt a vimine collem, viscera magnarum domuum dominique futuri, ingenium velox, audacia perdita, sermo promptus et Isaeo torrentior:"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III26)
"magno hospitium miserabile, magno servorum ventres, et frugi cenula magno, fictilibus cenare pudet, quod turpe negabis translatus subito ad Marsos mensamque Sabellam contentusque illic Veneto duroque cucullo."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III72)
ventre nihil novi frugalius;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V3)
tunc nuda papillis prostitit auratis titulum mentita Lyciscae ostenditque tuum, generose Britannice, ventrem, excepit blanda intrantis atque aera poposcit;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI56)
sed iacet aurato vix ulla puerpera lecto, tantum artes huius, tantum medicamina possunt, quae steriles facit atque homines in ventre necandos conducit.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI290)
"numerentur deinde labores, an facile et pronum est agere intra viscera penem legitimum atque illic hesternae occurrere cenae?"
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX17)

SEARCH

MENU NAVIGATION