라틴어 문장 검색

Sed expurgatis ulceribus confestim adhibenda sunt linamenta cum pice et oleo vetereque axungia, et extra vulnera eodem medicamenta circumlinenda, ne infestentur a muscis, quae ubi ulceribus insederunt, vermes creant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 16장 3:1)
Inde postero autem potio ieiuno tepidae aquae praebetur ac viride gramen, tum vetus faenum vel molle stramentum substernitur, crepusculoque aqua iterum datur, parumque hordei cum vicialibus, ut per exiguas potiones cibi ad iusta perducatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 30장 5:4)
Si equo maxillae dolent, calido aceto fovendae, et axungia vetere confricandae sunt, eademque medicina tumentibus adhibenda est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 30장 6:1)
Vetus autem tussis discutitur porri succo trium cyathorum cum olei hemina compluribus diebus infuso, iisdemque, ut supra monuimus, cibis praebitis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 31장 1:5)
Propter quod bitumen, et sulfur,et veratrum pici liquidae axungiae-que vetere mixta pari pondere incoquuntur, atque ea compositione curantur, ita ut prius scabies ferro erasa perluatur urina.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 32장 2:3)
tum etiam quod ex vetere materia nascitur, plerumque congeneratum parentis senium refert.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 15:4)
succus excocti lupini, veterisque vini faex, et amurca pari mensura miscentur, eoque liquamine tonsa ovis imbuitur,at que ubi per triduum dilibuto tergore medicamina perhibent, quarto die, si est vicinia maris, ad litus deducta mersatur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 4장 7:4)
item vetus hominis urina testis candentibus inusta.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 9:2)
vel humanae veteris urinae tepe-factae trium heminarum instar per sinistram narem corniculo infundere, atque axungiae sextantem faucibus inserere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 15:2)
Bilis aestivo tempore non minima pernicies potione depellitur humanae veteris urinae, quae ipsa remedio est etiam pecori arcuato.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 18:1)
Quibusdam placet rubiginis aeneae tertiam partem duabus veteris axungiae portionibus commiscere, tepefactoque uti medicamine.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 22:4)
vel si haec non sunt, vetus amurca per totum corpus infusa.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 13장 2:3)
Submovebimus autem veteres, id est, quae trimatum excesserunt:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 24:2)
neque ante recens admovenda est, quam tentato gutture apparuerit nihil veteris escae remansisse.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 7장 3:4)
Id ne fiat, vetus est Democriti praeceptum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 8장 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION