라틴어 문장 검색

quod aspernati sunt victores, quia trucidare deditos saevum, tantam multitudinem custodia cingere arduum:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 17장3)
sic Zorsini victo nihil ereptum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 19장5)
ad hoc reges ferocis, vagos populos, solum frugum egenum, taedium ex mora, pericula ex properantia, modicam victoribus laudem ac multum infamiae, si pellerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 20장4)
scripsitque Palpellio Histro, qui Pannoniam praesidebat, legionem ipsaque e provincia lecta auxilia pro ripa componere, subsidio victis et terrorem adversus victores, ne fortuna elati nostram quoque pacem turbarent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 29장4)
Ipse, ut ferme intuta sunt adversa, cum fidem Cartimanduae reginae Brigantum petivisset, vinctus ac victoribus traditus est, nono post anno quam bellum in Britannia coeptum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 36장1)
et Caesar dum suum decus extollit, addidit gloriam victo.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 36장4)
sed tunc ordinum diversa studia, et quae vicerant publice valebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 60장6)
iam primum Agrippina, velut dolore victa et solacia conquirens, tenere amplexu Britannicum, veram paterni oris effigiem appellare ac variis artibus demorari ne cubiculo egrederetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 68장2)
sed bellum Hermunduris prosperum, Chattis exitiosius fuit, quia victores diversam aciem Marti ac Mercurio sacravere, quo voto equi viri, cuncta [victa] occidioni dantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 57장3)
eloquentiae primas nemo tulit, sed victorem esse Caesarem pronuntiatum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 21장11)
praesidium posthac impositum victis excisique luci saevis superstitionibus sacri:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 30장5)
et victor Britannus Petilio Ceriali, legato legionis nonae, in subsidium adventanti obvius fudit legionem et quod peditum interfecit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 32장12)
si copias armatorum, si causas belli secum expenderent, vincendum illa acie vel cadendum esse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 35장7)
actae ob id de ancillis quaestiones et vi tormentorum victis quibusdam ut falsa adnuerent, plures perstitere sanctitatem dominae tueri;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 60장5)
se tributa ac leges et pro umbra regis Romanum ius victis impositurum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 6장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION