라틴어 문장 검색

interim modo litterularum elementa cognoscat, iungat syllabas, discat nomina, verba consociet, atque, ut voce tinnula ista meditetur, proponatur ei crustula mulsi praemia et, quicquid gustu suave est, quod vernat in floribus, quod rutilat in gemmis, quod blanditur in pupis, acceptura festinet;
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 1:8)
Ex quo Deucalion nimbis tollentibus aequor navigio montem ascendit sortesque poposcit, paulatimque anima caluerunt mollia saxa et maribus nudas ostendit Pyrrha puellas, quidquid agunt homines, votum timor ira voluptas gaudia discursus, nostri farrago libelli est.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I26)
vestibulis abeunt veteres lassique clientes votaque deponunt, quamquam longissima cenae spes homini;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I54)
"carus erit Verri qui Verrem tempore quo vult accusare potest, tanti tibi non sit opaci omnis harena Tagi quodque in mare volvitur aurum, ut somno careas ponendaque praemia sumas tristis, et a magno semper timearis amico."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III20)
"ergo optes votumque feras miserabile tecum, ut sint contentae patulas defundere pelves."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III110)
votorum summa!
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V13)
Porticibusne tibi monstratur femina voto digna tuo?
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI27)
lenonum ancillas posita Saufeia corona provocat ac tollit pendentis praemia coxae;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI161)
Transeo suppositos et gaudia votaque saepe ad spurcos decepta lacus, atque inde petitos pontifices, salios Scaurorum nomina falso corpore laturos, stat Fortuna inproba noctu adridens nudis infantibus;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI293)
respice quid moneant leges, quid curia mandet, praemia quanta bonos maneant, quam fulmine iusto et Capito et Numitor ruerint damnante senatu, piratae Cilicum, sed quid damnatio confert?
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII41)
quanta autem inde feres tam dirae praemia culpae, cum tenuis nuper Marius discinxerit Afros?
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII50)
"votum miserabile, nec spes his saltem;"
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX70)
quid tam dextro pede, concipis, ut te conatus non paeniteat votique peracti?
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X2)
Prima fere vota et cunctis notissima templis divitiae, crescant ut opes, ut maxima toto nostra sit arca foro.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X7)
summus nempe locus nulla non arte petitus, magnaque numinibus vota exaudita malignis.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X46)

SEARCH

MENU NAVIGATION