라틴어 문장 검색

e fundo ornatissimo eiectus, ignominiis omnibus appetitus, cum illum in paternis bonis dominari videret, ipse filiae nubili dotem conficere non posset, nihil alienum tamen vita superiore commisit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 31장 4:4)
Naevius pro spoliis abutatur, ne per te fiat quo minus, quae existimatio P. Quinctium usque ad senectutem produxit, eadem usque ad rogum prosequatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 31장 5:2)
populus Romanus interea, tametsi multis incommodis difficultatibusque adfectus est, tamen nihil aeque in re publica atque illam veterem iudiciorum vim gravitatemque requirit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 3장 2:3)
haec lex socialis est, hoc ius nationum exterarum est, hanc habent arcem, minus aliquanto nunc quidem munitam quam antea, verum tamen si qua reliqua spes est quae sociorum animos consolari possit, ea tota in hac lege posita est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 5장 2:2)
huic ego homini iam ante denuntio, si a me causam hanc vos agi volueritis, rationem illi defendendi totam esse mutandam, et ita mutandam ut, meliore et honestiore condicione quam qua ipse vult uti, imitetur homines eos quos ipse vidit amplissimos, L. Crassum et M. Antonium, qui nihil se arbitrabantur ad iudicia causasque amicorum praeter fidem et ingenium adferre oportere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 8장 1:1)
nihil erit quod me agente arbitretur iudicium sine magno multorum periculo posse corrumpi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 8장 1:2)
audebis ita accusare alterum ut quo minus tute condemnere recusare non possis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 10장 1:3)
sin autem de accusatione dicimus, concedas oportet iis qui nullo suo peccato impediuntur quo minus alterius peccata demonstrare possint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 11장 1:4)
quam ob rem nihil dico de meo ingenio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 11장 3:3)
aut enim id mihi satis est quod est de me opinionis, quidquid est, aut, si id parum est, ego maius id commemorando facere non possum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 11장 3:5)
quodsi ego haec propter magnitudinem rerum ac difficultatem adsequi non potui, qui in omni vita nihil aliud egi, quam longe tu te ab his rebus abesse arbitrare, quas non modo antea numquam cogitasti, sed ne nunc quidem, cum in eas ingrederis, quae et quantae sint suspicari potes?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 12장 4:6)
sin mecum in hac prolusione nihil fueris, quem te in ipsa pugna cum acerrimo adversario fore putemus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 14장 3:3)
tibi serviet, tibi lenocinabitur, minus aliquanto contendet quam potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 15장 1:7)
iam hoc considerate, cuius modi accusatores in tanto iudicio simus habituri, cum et ipse alienus ex ea facultate, si quam habet, aliquantum detracturus sit, et Caecilius tum denique se aliquid futurum putet, si alienus minus vehemens fuerit et sibi primas in dicendo partis concesserit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 15장 2:1)
nam iste eam profecto, nisi plane nihil sapit, numquam proferet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 17장 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION