라틴어 문장 검색

per idem tempus T. Otacilius praetor ab Lilybaeo classi in Africam transvectus depopulatusque agrum Carthaginiensem, cum Sardiniam inde peteret, quo fama erat Hasdrubalem a Baliaribus nuper traiecisse, classi Africam repetenti occurrit, levique certamine in alto commisso septem inde naves cum sociis navalibus cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 559:1)
si ambo consules cum suis exercitibus ad Nolam essent, tamen non magis pares Hannibali futuros quam ad Cannas fuissent, nedum praetor unus cum paucis et novis militibus Nolam tutari possit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 592:1)
et qui pugnent, marcere Campana luxuria, vino et scortis omnibusque lustris per totam hiemem confectos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 607:2)
inter multos nobiles equites Campanos Cerrinus Vibellius erat, cognomine Taurea.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 628:1)
civis indidem erat, longe omnium Campanorum fortissimus eques, adeo ut, cum apud Romanos militaret, unus eum Romanus Claudius Asellus gloria equestri aequaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 628:2)
iam Romani ad spectaculum pugnae eius frequentes exierant,et Campani non vallum modo castrorum sed moenia etiam urbis prospectantes repleverant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 634:1)
tum Campanus Romano equorum inquit hoc non equitum erit certamen, nisi e campo in cavam hanc viam demittimus equos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 636:1)
Gracchus, a Cumis Luceriam in Apuliam legiones cum duxisset, M. Valerium inde praetorem Brundisium cum eo quem Luceriae habuerat exercitum misit tuerique oram agri Sallentini et providere quod ad Philippum bellumque Macedonicum attineret iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 643:2)
prodeundum in contionem Fulvio praetori esse, indicandas populo publicas necessitates cohortandosque, qui redempturis auxissent patrimonia, ut rei publicae, ex qua crevissent, tempus commodarent conducerentque ea lege praebenda quae ad exercitum Hispaniensem opus essent, ut, cum pecunia in aerario esset, iis primis solveretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 650:1)
haec praetor in contione;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 652:1)
CAMPANI ad Hannibalem defecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXIII Periocha 1)
Claudius Marcellus praetor ad Nolam eruptione adversus Hannibalem ex oppido facta prospere pugnavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXIII Periocha 5)
L. Postumius praetor a Gallis cum exercitu caesus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXIII Periocha 9)
Sempronius Gracchus consul Campanos cecidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXIII Periocha 13)
Claudius Marcellus praetor Hannibalis exercitum ad Nolam proelio fudit et vicit, primusque tot cladibus fessis Romanis meliorem spem belli dedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXIII Periocha 14)

SEARCH

MENU NAVIGATION