라틴어 문장 검색

Inter alios çaptivos fuerunt supposititius ille Plantagenista (iterum Lambertus Simnellus factus), unaque versutus ille sacerdos eius paedagogus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 14:18)
Quod vero ad sacerdotem, in gurgustium quoddam obscurum inclusus est, neque quid de eo postea factum esset innotuit, cum in natura regis penitus insitum esset pericula sua veluti sub sigillo obsignare.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 14:23)
Ex quibus quatuor Milo et sacerdos iam mortui erant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 7:11)
unde nocte alia ex mandato regis per capellanum turris corpora eorum translata fuisse, et alio loco sepulta, qui (per mortem sacerdotis paulo post defuncti) penitus incognitus esset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 7:22)
Etiam non omittendum videtur judicium illud, sive vaticinium potius, sacerdotis Aegyptii de Graecis:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 157:20)
At longe verisimilius est desolationem illam quae illos olim invaserat minime per terrae motus factam (contra quam narrabat sacerdos Aegyptius in colloquio cum Solone de insula Atlantide, eam scilicet a terrae motu absorptam esse), sed potius per diluvium particulare.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 1:18)
Nam cum supervenerit illis proelium et mala, cogitant apud se sacerdotes, ubi se abscondant cum illis.
(불가타 성경, 바룩서, 4장48)
Etenim cum inciderit in domum deorum ligneorum vel inauratorum vel inargentatorum ignis, sacerdotes quidem ipsorum fugient et liberabuntur; ipsi vero sicut trabes in medio comburentur.
(불가타 성경, 바룩서, 4장54)
Verumtamen non sit qui contendat nec qui arguat, sed tecum iudicium meum, sacerdos.
(불가타 성경, 호세아서, 4장4)
Et erit sicut populus sic sacerdos; et visitabo super eum vias eius et opera eius reddam ei.
(불가타 성경, 호세아서, 4장9)
Audite hoc, sacerdotes, et attendite, domus Israel; et domus regis, auscultate, quia vobis iudicium est; quoniam laqueus facti estis pro Maspha et rete expansum super Thabor.
(불가타 성경, 호세아서, 5장1)
Et quasi insidiantes virum latrones caterva sacerdotum; in via interficiunt pergentes Sichem, vere scelus operantur.
(불가타 성경, 호세아서, 6장9)
De vitulo Bethaven trement habitatores Samariae; quia luget super eum populus eius; dum sacerdotes eius super eum exsultant in gloria eius; vere migrabit ab eo.
(불가타 성경, 호세아서, 10장5)
Periit oblatio et libatio de domo Domini; luxerunt sacerdotes ministri Domini.
(불가타 성경, 요엘서, 1장9)
Accingite vos et plangite, sacerdotes; ululate, ministri altaris. Ingredimini, cubate in sacco, ministri Dei mei, quoniam interiit de domo Dei vestri oblatio et libatio.
(불가타 성경, 요엘서, 1장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION