라틴어 문장 검색

Numquid ergo mentitus est ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 21 4:1)
In secretum te meum admitto et te adhibito mecum exigo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 27 1:5)
Aliud litterarum genus adiutorium admittit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 27 5:1)
Ergo vero vidi, sed plus momenti apud me habent, qui ad mortem veniunt sine odio vitae et admittunt illam, non adtrahunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 15:4)
Non sunt ad caelum elevandae manus nec exorandus aedituus, ut nos ad aurem simulacri, quasi magis exaudiri possimus, admittat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 41 1:1)
Mentitus sum ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 42 5:2)
non omnes curia admittit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 44 2:3)
Ecce tota mihi vita mentitur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 10:2)
O te hominem felicem, quod nihil habes, propter quod quisquam tibi tam longe mentiatur!
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 46 3:6)
Nisi quod iam etiam ubi causa sublata est, mentimur consuetudinis causa.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 46 3:7)
Vive cum servo clementer, comiter quoque, et in sermonem illum admitte et in consilium et in convictum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 13:1)
Nec ideo te prohibuerim hos quoque audire, quibus admittere populum ac disserere consuetudo est, si modo hoc proposito in turbam prodeunt, ut meliores fiant faciantque meliores, si non ambitionis hoc causa exercent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 9:1)
Optimos nos esse, sapientissimos adfirmantibus adsentimur, cum sciamus illos saepe multa mentiri.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 11:5)
Seneca Lucilio suo salutem Mentiuntur, qui sibi obstare ad studia liberali turbam negotiorum videri volunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 621)
numquam in honorem huius corpusculi mentiar.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 22:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION