라틴어 문장 검색

aut enim tuebatur eos, quibus erat adiutoribus usus in opprimenda coniuratione, aut respondebat invidiae (cui tamen non fuit par, servatae patriae poenam passus exilium), ut illorum, quae egerat in consulatu, frequens commemoratio possit videri non gloriae magis quam data.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 19:2)
erant enim illa tuenda, cum obiicerentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 24:4)
in hoc quota pars erit, quod aut innocentes tuebitur aut improborum scelera compescet, aut in pecuniariis quaestionibus veritati contra calumniam aderit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 32:1)
bonus enim vir non agit nisi bonas causas, eas porro etiam sine doctrina satis per se tuetur veritas ipsa.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 39:4)
an, si tuendum susceperit, non tam falsis defendet, quam qui apud iudices malam causam tuetur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 46:5)
neque enim frustra in tertio de Oratore libro L. Crassus cuncta, quae de aequo, iusto, vero, bono deque iis, quae sunt contra posita, dicantur, propria esse oratoris adfirmat, ac philosophos, cum ea dicendi viribus tuentur, uti rhetorum armis, non suis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 57:1)
cum ipsis illis diversas inter se opiniones tueri concessum sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 92:2)
neque est dignus opera patroni, qui non utitur consilio, et certe non convenit ei, quem oratorem esse volumus, iniusta tueri scientem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 122:2)
nam si ex illis, quas supra diximus, causis falsum tuebitur, erit tamen honestum quod ipse faciet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 122:3)
reliqua est exercitatio, quae vires cito facit, cum fecit, tuetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 263:5)
Postea Piso in citeriorem Hispaniam quaestor pro praetore missus est adnitente Crasso, quod eum infestum inimicum Cn.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 19장1)
Ea cum Ciceroni nuntiarentur, ancipiti malo permotus, quod neque urbem ab insidiis privato consilio longius tueri poterat neque, exercitus Manli quantus aut quo consilio foret, satis compertum habebat, rem ad senatum refert iam antea vulgi rumoribus exagitatam.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 29장1)
sive nos inexorabili lege fata constringunt, sive arbiter deus universi cuncta disposuit, sive casus res humanas sine ordine inpellit et iactat, philosophia nos tueri debet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 16 5:1)
Cogitat itaque, per quem sibi horum usus fructusque contingat, per quem non ad arma illum nec ad servandas vigilias nec ad tuenda moenia et multiplex belli tributum publica necessitas vocet, agitque gubernatori suo gratias.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 9:1)
Hi continebant manus et infirmiorem a validioribus tuebantur, suadebant dissuadebantque et utilia atque inutilia monstrabant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION