라틴어 문장 검색

Cum enim amicum quendam suum consulem fecisset contra ambitum Syllae, atque Sylla in malam partem hoc accepisset et verba indignationis nonnulla protulisset, Pompeius id minime tulit, sed fere disertis verbis eum quiescere iussit, addendo plures adorare solem orientem quam occidentem.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 4:2)
Bella antiquis temporibus movere videbantur ex oriente potissimum in occidentem.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 6:3)
Attamen oriens et occidens coeli climata non determinant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 6:6)
Neque enim belli motus ab oriente aut ob occidente aliquid certae observationis recipiunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 6:7)
Miserere principali tuae parti et non tradas in infamiam hereditatem tuam, ut hostes dominentur nostri ".
(불가타 성경, 에스테르기, 3장15)
Circumspice ad orientem, Ierusalem, et vide iucunditatem, quae a Deo tibi superventura est.
(불가타 성경, 바룩서, 2장36)
et dabo ei vineas eius ex eodem loco et vallem Achor, portam spei, et respondebit ibi iuxta dies iuventutis suae et iuxta dies ascensionis suae de terra Aegypti.
(불가타 성경, 호세아서, 2장17)
Et factus est Ephraim quasi columba insipiens non habens sensum: Aegyptum invocabant, ad Assyrios abierunt.
(불가타 성경, 호세아서, 7장11)
Convertuntur ad eum, qui non prodest, facti sunt quasi arcus dolosus; cadent in gladio principes eorum propter execrationem linguae suae: ista subsannatio eorum in terra Aegypti.
(불가타 성경, 호세아서, 7장16)
Hostias amant, immolant carnes et comedunt; sed Dominus non suscipiet eas. Nunc recordabitur iniquitatis eorum et visitabit peccata eorum: ipsi in Aegyptum convertentur.
(불가타 성경, 호세아서, 8장13)
Non manebunt in terra Domini: revertetur Ephraim in Aegyptum, et in Assyria pollutum comedent.
(불가타 성경, 호세아서, 9장3)
Ecce enim profecti sunt a vastitate; Aegyptus congregabit eos, Memphis sepeliet eos: desiderabile argentum eorum urtica hereditabit, spina in tabernaculis eorum.
(불가타 성경, 호세아서, 9장6)
Cum puer esset Israel, dilexi eum et ex Aegypto vocavi filium meum.
(불가타 성경, 호세아서, 11장1)
Revertetur in terram Aegypti, et Assur ipse rex eius, quoniam noluerunt converti.
(불가타 성경, 호세아서, 11장5)
Et avolabunt quasi avis ex Aegypto et quasi columba de terra Assyriae; et collocabo eos in domibus suis, dicit Dominus.
(불가타 성경, 호세아서, 11장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION