라틴어 문장 검색

extra hanc velut iustam aciem a parte dextra consul Achaeorum caetratis immixtos auxiliares Eumenis, tria milia ferme peditum, aequata fronte instruxit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 444:1)
nec animum dumtaxat vobis fidelem ac bonum praestitit, sed omnibus interfuit bellis, quae in Graecia gessistis, terrestribus navalibus, omni genere commeatuum, ita ut nemo sociorum vestrorum ulla parte aequari posset, vos adiuvit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 611:1)
nam et Lycaonia et Phrygia utraque et Pisidia omnis et Chersonesus, quaeque circumiacent Europae, in vestra sunt potestate, quarum una quaelibet regi adiecta multiplicare regnum Eumenis potest, omnes vero datae maximis eum regibus aequare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 642:1)
per operculi foramina praelongae hastae, quas sarisas vocant, ad summovendos hostes eminebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 84:1)
alii, neminem unum civem tantum eminere debere ut legibus interrogari non possit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 638:1)
nihil tam aequandae libertatis esse quam potentissimum quemque posse dicere causam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 638:2)
Claudius felicitatem virtutemque collegae in Liguribus Ingaunis aequavit secundis aliquot proeliis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 375:2)
et postquam primo aequare, mox superare etiam est visus, pars tribunorum plebis negare rationem eius habendam esse, quod duos simul unus magistratus, praesertim curules, neque capere posset nec gerere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 471:2)
is quia armare iuventutem Celtiberos audierat, et ipse quanta poterat a sociis auxilia contraxerat, sed nequaquam numero militum hostem aequabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 355:2)
postquam rediere in castra victores, omnes quidem laeti, ante alios Thracum insolens laetitia eminebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 654:1)
tumulus hic ante Tempe eminet et Larisa medius abest Gonnum eunti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 674:2)
Perseus praesidio Uscanae imposito multitudinem omnem deditorum, quae prope numero exercitum aequabat, Stuberram abducit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 211:1)
cum armati superstantes subissent, propugnatoribus muri fastigio altitudinis aequabantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 114:2)
eminet namque in altum lingua in qua sita est, nec minus quam inclitus magnitudine Atho mons excurrit, obversa in regionem Magnesiae duobus imparibus promunturiis, quorum maiori Posideum est nomen, minori Canastraeum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 134:1)
arx Phacus in ipsa palude, qua proxima urbi est, velut insula eminet, aggeri operis ingentis imposita, qui et murum sustineat et umore circumfusae paludis nihil laedatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 577:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION