라틴어 문장 검색

quis enim mihi bonus parens ignoscat, si studere amplius possum, ac non oderit hanc animi mei firmitatem, si quis in me alius usus vocis, quam ut incusem deos superstes omnium meorum, nullam in terras despicere providentiam tester, si non meo casu, cui tamen nihil obiici, nisi quod vivam, potest, at illorum certe, quos utique immeritos mors acerba damnavit, erepta prius mihi matre eorundem, quae nondum expleto aetatis undevicesimo anno duos enixa filios, quamvis acerbissimis rapta fatis, non infelix decessit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 5:1)
tuum corpus frigidum exsangue complexus animam recipere auramque commulnem haurire amplius potui, dignus his cruciatibus, quos fero, dignus his cogitationibus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 13:2)
epilogo vero est, qualem iudex consilium ferat, et iam nihil amplius dicturi nec restat quo reservemus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 28:2)
nihil habui amplius quod universum praeciperem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 70:1)
nam cum Latina, significantia, ornata, cum apte sunt collocata, quid amplius laboremus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 32:2)
quid dicam amplius?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 161:3)
dic, ferris, et eris mihi magnus Apollo, tres pateat caeli spatium non amplius ulnas?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 271:6)
conceditur enim amplius dicere, quia dici, quantum est, non potest, meliusque ultra quam citra stat oratio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 295:2)
his amplius apud eundem:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 169:2)
totum autem hoc adhibendum est, quod sit amplius compositionis genus, cum iudex non solum rem tenet, sed etiam captus est oratione et se credit actori et voluptate iam ducitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 386:1)
at si res familiaris amplius aliquid ad usus necessarios exiget, secundum omnium sapientium leges patietur sibi gratiam referri, cum et Socrati collatum sit ad victum, et Zeno, Cleanthes, Chrysippus mercedes a discipulis acceptaverint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 124:2)
cum etiam Cornelius Celsus, mediocri vir ingenio, non solum de his omnibus conscripserit artibus, sed amplius rei militaris et rusticae et medicinae praecepta reliquerit, dignus vel ipso proposito, ut eum scisse omnia illa credamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 271:4)
Illos binas aut amplius domos continuare, nobis larem familiarem nusquam ullam esse?
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 20장19)
post, ubi fide publica dicere iussus est, omnia, uti gesta erant, aperit docetque se paucis ante diebus a Gabinio et Caepario socium adscitum nihil amplius scire quam legatos;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 47장2)
Itaque consulente Cicerone frequens senatus decernit Tarquini indicium falsum videri eumque in vinculis retinendum neque amplius potestatem faciundam, nisi de eo indicaret, cuius consilio tantam rem esset mentitus.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 48장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION