라틴어 문장 검색

quibus enim de causis experta inutili societate Romana pacem cum Philippo fecissent, compositam semel pacem servare eos debere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 319:2)
celerem enim paenitentiam, sed eandem seram atque inutilem sequi, cum praecipitata raptim consilia neque revocari neque in integrum restitui possint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 368:1)
Cretensium una cohors non inutilis erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 450:1)
ego enim quem ad modum ex iis legibus, quae non in tempus aliquod sed perpetuae utilitatis causa in aeternum latae sunt, nullam abrogari debere fateor, nisi quam aut usus coarguit aut status aliquis rei publicae inutilem fecit, sic quas tempora aliqua desiderarunt leges, mortales, ut ita dicam, et temporibus ipsis mutabiles esse video.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 73:1)
saxum ingens, sive imbribus seu motu terrae leniore quam ut alioqui sentiretur, labefactatum in vicum Iugarium ex Capitolio procidit et multos oppressit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 236:1)
modicum fructum ex ingenio tali neque gravem neque inutilem fore;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 507:1)
consul depopulatus Hypatensem primo deinde Heracleensem agrum, inutili utrobique auxilio Aetolorum, in ipsis faucibus prope fontes calidarum aquarum adversus regem posuit castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 198:1)
et princeps legationis eorum Echedemus fatigatos tot repulsis Aetolos et complorantes inutili lamentatione fortunam gentis ad spem revocavit auctor indutias sex mensium petendi, ut legatos mittere Romam possent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 67:1)
ita adempturum se maris usum hostibus fuisse inutilemque classem facturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 161:2)
alioqui magnificus et spectaculo et fama rerum triumphus fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 534:1)
aegros inde et inutilia impedimenta cum Apameam dimisisset, ducibus itinerum ab Seleuco acceptis profectus eo die in Metropolitanum campum, postero die Dynias Phrygiae processit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 182:1)
quid Asiatica legatio, et valetudine adversa inutilis et filii casu deformata et post reditum necessitate aut subeundi iudicii aut simul cum patria deserendi?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 680:2)
et quae reddiderit coactus Thessalis, inutilia ut redderet curasse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 277:2)
sed meliori et fideliori amico in gratiam levium et inutilium sociorum iniuriam eos facturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 299:2)
si bellum esse coeperit, qui obses, qui legatus pro patre non inutilis fui, idem hostis illis acerrimus ero.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 185:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION