라틴어 문장 검색

Per eum namque praestatur, ut ipsae etiam quae liberales disciplinae ab eis qui in libertatem vocati non sunt, appellantur, quid in se habeant liberale noscatur.
(아우구스티누스, 편지들, 28. (A. D. 409 Epist. CI) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo et Sincerissimo Desiderantissimo Fratri et Coepiscopo Memorio Augustinus In Domino salutem 2:3)
Fidelis enim amator potius debet gravissimas amoris eligere poenas quam coamantis verecundia exactione potiri vel ipsius spreto rubore gaudere, quia non amator sed proditor appellaretur, qui propriae solummodo considerat voluptatis effectum suae coamantis utilitate neglecta.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 3장: 사랑은 어떻게 식어가나 3:4)
Interea liberalibus cenis inescatus et humanis affatim cibis saginatus, corpus obesa pinguitie compleveram, corium arvina succulenta molliveram, pilum liberali nitore nutriveram.
(아풀레이우스, 변신, 10권 15:3)
Nam 'beneficos,' inquit, et 'liberales' sumpsit ad confirmandum id quod de amicitia dicebat, cum ipsum illud et soleat quaeri et debeat, quisquis liberaliter et benigne facit, qua mente quoque consilio benignus liberalisque sit?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, V 5:1)
Atque, ut ostenderet beneficos liberalesque ad id quod de amicitia quaereretur quasi argumentum exemplumve sumi non oportere, Eodem, inquit, simulacro eademque rationis imagine amicitia invicem pro argumento sumi potest, si quis adfirmet homines beneficos liberalesque esse debere, non spe aliqua compendii, set amore et studio honestatis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, V 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION