라틴어 문장 검색

illis quoque, quas aliqua depravavit causa, adminicula, quibus derigantur, applicant;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 33:4)
Nec secunda sapientem evehunt nec adversa demittunt;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 20:5)
Ille nepotem suum - quamquam illic omnibus omne cognatum est - applicat sibi nova luce gaudentem et vicinorum siderum meatus docet, nec ex coniectura sed omnium ex vero peritus in arcana naturae libens ducit ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 151:2)
Non ut vobis facere non liceat iniuriam, agimus, sed ut ille omnes iniurias in altum demittat patientiaque se ac magnitudine animi defendat.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 50:4)
nam si semel se demiserit eo, ut aut iniuria moveatur aut contumelia, non poterit umquam esse securus.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 70:3)
Non pudet virtutes in clientelam vitiorum demittere ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 58:4)
Rabidos effligimus canes et trucem atque immansuetum bovem occidimus et morbidis pecoribus, ne gregem polluant, ferrum demittimus ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 89:4)
Debet autem in haec se demittere disputatio, ut ad illa quoque altiora possit exsurgere.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 3:1)
Proximis adplicatur omne quod tenerum est et in eorum similitudinem crescit ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 115:3)
Multi leves iniurias altius sibi demisere, dum vindicans Ille magnus et nobilis, qui more magnae ferae latratus minutorum canum securus exaudit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 177:6)
Hoc si quis in medullas demiserit et omnia aliena mala, quorum ingens cotidie copia est, sic aspexerit, tamquam liberum illis et ad se iter sit, multo ante se armabit quam petatur ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 104:4)
Sibi confidat, se gaudeat, sua suspiciat, recedat quantum potest ab alienis et se sibi adplicet, damna non sentiat, etiam adversa benigne interpretetur.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 123:2)
nocet enim applicari antecedentibus et, dum unusquisque mavult credere quam iudicare, numquam de vita iudicatur, semper creditur versatque nos et praecipitat traditus per manus error.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 5:3)
Quare et superiori verba summittis et pecuniam necessarium tibi instrumentum existimas et damno moveris et lacrimas audita coniugis aut amici morte demittis et respicis famam et malignis sermonibus tangeris ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 86:3)
Putares puellam non deici sed demitti.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., incesta de saxo.16)

SEARCH

MENU NAVIGATION