라틴어 문장 검색

trecentos passus ab urbe - cum erumpentibus a porta Lacedaemoniis proelium commiserunt atque eos haud magno certamine compulerunt in urbem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 294:1)
armatos inde paulisper continuit, ut et stolidam fiduciam hosti augeret et disponeret copias, quibus quaeque portis erumperent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 532:2)
eodem fere tempore et quarta legio cum duabus extraordinariis cohortibus porta erupit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 542:1)
eorum paucitate contempta Galli universi ex castris eruperunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 545:1)
in occulto coqui quod mox in omnium perniciem erupturum esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 685:3)
eorum praefectus consuli pollicetur se parte utra vellet cum suis erupturum, tantum uti diceret, utra pars frequentior vicis esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 111:2)
postremo subditis calcaribus per medias stationes hostium erupere, et in agrum latiorem evecti omnia propinqua viae tecta incendunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 117:2)
postquam portae appropinquabat, desilire omnes ex equis iussit et loris ducere equos itineris maxime modo solutis ordinibus, ut comitatus magis praefecti videretur quam praesidium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 406:1)
postquam appropinquabat, impetum facit et transfixo equo tyrannum deturbat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 426:3)
eas cum sexcentis peditibus Herodorus traicere in insulam Atalanten iussus, ut inde, cum pedestres copias appropinquare iam Aulidi atque Euripo sensisset, Chalcidem traiceret:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 446:2)
cuius si talis animus est, solvamus nos eius vincula et claustra refringamus, ut erumpere diu coercitam iram in hostes communes possit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 83:2)
appropinquanti faucibus super quas siti Thaumaci sunt, deserta urbe iuventus omnis armata silvas et itinera insedit et in agmen Romanum ex superioribus locis incursavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 176:3)
consuli Chalcidem venienti portae patuerunt, cum appropinquante eo Aristoteles praefectus regis urbe excessisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 255:1)
nam cum ariete quaterentur muri, non laqueis, ut solet, exceptos declinabant ictus, sed armati frequentes erumpebant, quidam ignes etiam, quos aggeribus inicerent, ferebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 279:1)
fornices quoque in muro erant apti ad excurrendum, et ipsi, cum pro dirutis reficerent muros, crebriores eos ut pluribus erumperetur in hostem locis faciebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 280:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION