라틴어 문장 검색

Eodem tempore Herioldus cum uxore et magna Danorum multitudine veniens Mogontiaci apud sanctum Albanum cum his, quos secum adduxit, baptizatus est;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 826 315:1)
In quo et Ceadragum Abodritorum ducem necnon et Tunglonem, qui apud eum perfidiae accusabantur, audivit:
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 826 318:2)
Dum haec aguntur, Hildoinus abbas monasterii sancti Dionisii martyris Romam mittens adnuente precibus eius Eugenio sanctae sedis apostolicae tunc praesule ossa beatissimi martyris Christi Sebastiani accepit et ea apud Suessonam civitatem in basilica sancti Medardi collocavit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 826 320:1)
Quo nuntio commotus misit in omnes Franciae partes et iussit, ut cum summa festinatione tota populi sui generalitas post se in Saxoniam veniret, indicans simul, velle se apud Novesium medio circiter Iulio Rhenum transire.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 829 336:4)
Contra quem Hugo abba cum sociis ac dominis et copioso exercitu venire non distulit, apudque monasterium sancti Quintini resederunt, Hludowicus vero rex et eius exercitus supra fluvium Hisam, et nuntiis intercurrentibus praedicti reges in unum conveniunt et pacis foedera inter se procurante Hugone abbate firmant, regratiatis his qui a se disciverant.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXX 9:4)
Et facta congressione apud Timiomum nobiliter eos vicisset, nisi contigisset Hugonem filium suum ibi ruere.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXX 10:2)
Unde egrotare coepit et delatus apud Sanctum Dionisium, Nonis Augusti defunctus maximum dolorem Francis reliquit, sepultusque est in aecclesia sancti Dionisii.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXII 18:4)
Nam Suessionis apud Sanctum Medardum terram inter Francos dispertiit;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 32:10)
Obiit ipse in eodem loco Kalendis Ianuarii, corpusque eius apud Sanctum Dionisium delatum ibique honorifice humatum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVIII 59:1)
et rex mense Novembrio mediante ad hibernandum cum exercitu Saxoniam intravit, positis castris apud Wisuram fluvium.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 16:5)
et postea aestivo tempore, Ludewico imperatore morante apud Magontiam civitatem, obviam venit ei filius eius Lodewicus rex Beguariae, rebellare paratus contra patrem, et non potuit, sed fugiens abscessit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 50:3)
Quo comperto, Lotharius movens exercitum et clam apud Wormatiam civitatem predicto flumine transcenso, iterum Ludewicus fugiens in Beioariam.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 58:11)
Eodem anno Ludewicus rex habuit conventum populi apud Magontiam, et secta quaedam in sinodo episcoporum inlata est a quibusdam monachis de predestinatione omnipotentis Dei.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 66:3)
Conventus namque regum nostrorum tunc erat apud Mosam fluvium.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 69:7)
Ludewicus rex orientalis conventum populi sortis suae apud Wan gionam habuit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 76:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION